# Insectorum theatrum 205

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/205

Quarta Mespilaria minor est, undique virescens thecam cineream maculis nigerrimis conspersam sese recipiens. Quinta omnium minima, in arboribus (quercu praesertim) fila ducit, per quae descendit in itinerantium capita, vestesque & galeros illaqueat; notissimum aestate animalculum, & ubique obvium: rudi telâ sese Als eiuscularites implicat autumno ingruente, & rubro viridi theca inclusa, moritur hyeme: decem duntaxat pedibus donatur, ut superae omnes. Flavescentes dicimus, quae maximam partem flavent. Flava 3. Tales hae figurae repraesentant; quibus servatur quic quid à nigro liberum: id si pallidiori flavo infeceris, Icones habes depictas. Vivunt mollioribus folijs, praesertim tiliae. illi Vinula sequitur: elegans mehercules Eruca, & supra fidem speciosa: in salice eam invenimus avidè pascentem: labra atque os illi subflava, oculi anthraVinula. cini, frons purpurea, pedes extremumque corpus herbacei: cauda bifurcata ex vinaceo nigricans. Corpus universum veluti crassiore rubicundioreque vino intinctum; quod a collo per scapulas decussatim transiens ad caudam usque linea albissima, mirificè adornat. III Porcellus Eruca dictus, ex Fusce. 2. fusco nigricat, major praesertim; in minore quos vides orbiculos, albicant: trifolij palustris folijs frequenter insident, eaque mirâ celeritate devorant. Variae tres potissimum conspiciuntur. Primae fa Varia 10. cies caerulea, oculi nigerrimi; corporis cuticula caesia, nigris flavisque punctulis multum conspersa: in aureliam convertitur spadiceam, alba membranula vestitam, brassicas amat & genus universum naporum. Secunda caput pedes caudamque nigerrima obtinuit, cancelli quadrati flavi flavi sunt: intus quae pinguntur tessellae, strijs nigris glaucisque alternatim in longum ductis distinguuntur. Feniculum amat, anisumque atque cuminum.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
