# Insectorum theatrum 208

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/208

Ambulones dicimus, quibus incerta domus & esca: unde superstitiosulè peregrinantium modo vagantur, & (ut mures) semper comedunt alienum cibum. Quare Angli etiam eos Palmerwormes appellant, ab erratica nimirum vita (nusquam enim consistunt:) quamvis ratione hirsutiei, Bearewormes dicuntur. Certis folijs aut floribus non astringi se sinunt, sed audacter percurrunt delibantque omnes plantas ac arbores, & pro arbitrio vescuntur. Primò, quas vides in latere maculas albas, tales revera esse debent: corpus universum nigrescit, pili insla feriores omnes subcrocessere oportet; superiores vero omnes in dorso positos canescere; tribus ijs ordinibus exceptis, qui in collo juxta caput nascuntur: ij enim eunVill dem cum ventris pilis tenent colorem. Ex hujus aurelia exit, quem inuissimilissis li hic vides, papilio; cujus iconem coloresque & naturam superiori libro descripsimus. mulsis Si secundi collum ventremque atque ibi nascentes pilos flavos feceris, non est quod plura expectas. Theca ejus eae sustissim fusca videtur; ova pallida; papilionem inde nascentem iuperiori libro expressimus. Tertius toto corpore pilisque è fusco flavus, nisi quod maculae lateratim in unaquaque incisura obliquatae latescunt, caputque puniceum furcâ quadam niveâ ornatur. Quarto venter atque inferiores pili infuscantur, dorsum atque superiores ex fusco flavent. Linea in facie bifurca seri colorem vel lac dilutum refert. Meistensis ama). Quinto ed by Go Quinto vultus spadiceus, ventris latera canescentia; corpus pusillis varium guttulis subluteis, atque haec ann.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
