# Insectorum theatrum 209

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/209

hui supra, piceis: pili quasi radioli exeunt flavi, arguti illi quidem, & medio acuminatiùs crescentes: multum vicinas herbas & segetem laedit. Sextus colore est ilus talis, leucophęo, nisi incisurae nigris lacteisque hic illic maculis essent infectae. Setae riem affersterea infra supraque natae. & tanquam serratim positae, hispidae valde sunt & rigidae, sed à colore corporis non recedunt. Septimum cute nigra, pilis autem nonnihil lutescentibus donatum, Peniculum vocare soleo, quia utrinque ex fronte, atque umffsneetiam in vropygio peniculus erumpit mollis, colore coracino. Quas vero cuneiformes in dorso eminentias conspicis, radice lacteae; caeterùm, nigellae videntur. asmann Octavus murinum colorem exprimit, cujus in dorso cunei septimi illius respondent. Nonus coloris peregrini & rari; singulae enim incisurae varijs ab invicem coloribus, Esed mixtis invicem omnibus pinguntur; Squas clavus quamque argenteus pulcrè adornat. Decimus inter naturae luxuriantis lusus, non minùs elegans quàm rarus; nigris, caeruleis, viridibus, atque luteis liris, & nervis scabris striatus: quos guttulae quaeedam aureae mirè efferunt. Pilos admodum molliculos gerit, mirae gratissimaeque viriditatis, thecam habet purpuream, membranulâ munitam. Vndecimi incisuras albicantes, prasinas imaginare; vellusque & pilos medio virentes facito. Corilaria Meteorum soLIB. Z. Corilaria undique cum virore pallet, tribus inter cuneolos maculis nigris exceptis, & cornu illo in ultimo dorso, & quasi ouropygio crescente, quod rosaceum ruborem laete suscipit. Corili praecipuè folijs insidet, unde Corilariam dicimus. Duas illarum species vidimus; alteram saturatè; alteram pallidiùs viridem. Multiplex natui ae venustas in his resplendet: quibus licet faciem Aethiopis Mauriue tribuit, vestem tan en concessit polymitam; vario opere, vero artificio fulgentem.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
