Latin
CAPVT
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 210
Unproofread scanNot analysed yet
In fronte pili veluti in cirros nexi nodosos, antennas referunt; quales item in ultimo dorso: cutis iridis aemula, orbiculis splendet murice inebriatis, quos veluti latos clavos costis affixit natura. Vellere enati pili fulgorem Solis repraesentant, oculosque oculato die perstringunt. Neustrias è Normania duas accepimus. Majori vultus caeruleus, albis rubris caesijsque surculis corpus liratum; pili aureo splendore coloreque grati. Minor convolutus, echinum exprimit. Caput illi nigerrimum, corpus glastinis quibusdam guttulis variè perfusum; pili croceum fulgorem imitantur. Hac pyri germina corrumpit, capite atrato, corpore nigris rubentibus &lacteis quibusdam liris orMfsist nato; medijs quasi humeris, &ad finem ferè dorsi, tumuli sive tubercula assurgunt livida, albis punctulis conspersa. Ova, è quibus nascitur, spadicea sunt; qui est etiam aureliae &pilorum color. Aliam vidimus congenerem, sed duntaxat tumulo gibbosam. Mesolercem dicimus, quia hanc à capite ad dimidiatum dorsum obsolete luteam, deirde lilliaceam peperit natura. Venter luteocinereus clavis medio tesserato fixis ornatur. Vrticariae pedes si fatiscente luteo leviter tetigeris, parum à raturali icon differet: rigidulos &erectos pilos habet spinatim crescentes. Levi Terminae in refetactu vult erant, prin umque blardum, sed venenatum pruritum, deinde vix ferendum dolorem cipali. Dana. minimorum animalium Theatrum. rem superinducunt. Haud desunt qui eam Pityocampes malitiam malignitatemque vincere asseverant. In brassica, eruca oritur capite cyaneo, corpore flavis surculis duobus utrinque lineato: inter quos subcaesia quasi area nigris quibusdam seminibus consita videtur: pili aureliae (quae cinerascit) colorem obtinent. Sepiarias hic binas offerimus.