# Insectorum theatrum 214.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 214.5 to 214.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/214.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/214.5

An vero Chrysallis Aurelianae animal sit necne, ubi ad Apoda Insecta ventum fuerit, disputabitur. CAP. V. De Qualitate & usu Erucarum earumque Antipharmacis. Mnes Erucae uridam vim habent, cutique deglubendae & vesicis Mexcitandis aptam. Pityocampe longè est perniciosissima, sed malignae singulae, minus tamen depiles & glabrae. Caelij Secundi fiSlia, Basileae degens (inquit Gesnerus) cum aliquot in horto brassicarias Erucas devorasset, à largo vomitu ventre intumuit; qui tumor, jam multis annis molestus, curam adhuc non invenit. Guilielmus Turnerus Theologus ac medicus doctissimus, Petri nostri ad Medicinae ipsius medicinam nati foelix pater, nobili cuidam Anglae medicamentum Catharcticum propinavit, cujus ope Erucam hirtam evomuit, quae per incuriam devorata diu miseram afflixerat saevis doloribus. Meminisse tamen volumus (inquit Marcellus Virgilius) cognomines in mari bestias, & erucas dictas, à veneno longè abesse; imò à maritimis incolis inter ultimae mensae fercula censeri. Contra vero dibzy G Goog vero maleficas & venenatas, suprà, tum in Cantharidum & Buprestis, tum in Pityocampes historia dictum est: parem enim curam postulant atque admittunt. Si hortos arboresque ab ijs illaesos velis, quicquid telarum denudatis ramis adhaerescere videris, per hyemem auferto; si enim ad ver permanserint citius natas conspexeris, quàm remotas. Brevi quippe spatio omnia devorant, virentia, & flosculos absumunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
