# Insectorum theatrum 220

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/220

In medio corpore sub ventre octo habet pedes obtusos, veluti etiam Eruca. Cauda tuberosa, & duabus setis bifurca. Venequòd equi duo, dum cum saeno eas natam utriusque naturam ex eo didicimus. devorarent, toto corpore inflati interierunt. Quo in morbo Absyrti remedia nosse non erit inutile, ut simili deinceps in casu habeamus in procinctu, quo equis mederi possimus. Σαρυλῖνον βοσκόμεος ὁ ἵππος, ἄτε ἐνεχθέντα ἐν τῷ χόρτω, &c. id est, Staphylinum si equus ore prehensum manderit, dum granum vel saenum depascit, ejicit eum illico, propter spiritus acrimoniam & cruores quasi viperinos. Intumescit autem postea tumoribus maximis. Primùm igitur tumores copiose fomentato, ablue, & frica mari calido. Tum acceptis fecibus aceti, linum tenue concisum ipsis injice, quae coquito cum aqua & perunge totum: Vbi vero capit medicamentum, consistat in tecto calido, mollique stabulo, pannis indutus, & ignis perpetuus proximè accendatur. Vnctio autem copiosa fiat & matutina; dehinc tertio die multum eluatur aqua calida, & sudorem exicca; tum tectum fricato, fricatum nitro perungito. Neque timeas si labijs & oculis tumescat (solet enim ita contingere; nam certo convalescet citissimè hoc pacto equus, & in pristinam sanitatem restituetur. An vero hi cum Cordi staphylino vel Gallorum Courtilles conveniant, videant aequi rerum aestimatores. Inveniuntur in hortis parvi digiti quandoque longitudine, tumulosque elevant, more talparum, in quibus dormiunt. Thymum potissimum & sambucum infestant; sed non ita, quin alijs quibuscunque herbis plantisque vim inferant. Si quid vero alij de Staphylino certius habuerint, per Philosophiam & Physicam rogandi, ut hic suum quoque collocare talentum non graventur. Sic tandem Naturalis Insectorum historia, ipsorum operâ locuples facta, non grates solum gratissimè sed & sortem quoque cum faenore amplissimo benefica rependet. CAP. VIII. De Scolopendris & Iulis. NColopendrae, Iuli, atque Aselli ultima hic acie positi, pedum numero Erucas Staphylinosque & Sphondylas, imò omne insectorum genus longè superant, unde Multipedae nomen maximo & veluti peculiari jure ijs competere videatur. Haec Aristoteli πολότενορ, Theophrasto σπολοπία, Dioscoridi (à serpentum interitu) ὀριοκγένη, Varino & Hesichio ἀμοιδεσράγανον, alijs σὴ, nonnullis μυριόπους & πολύποης, vulgo Graecorum σκολοπετρα dicitur. Latini item Scolopendram vocant, & sepam, & porcum lutosum. & Centipedam, millepedam, Multipedam; quae tria ultima nomina Iulis item attribuunt. Hebraicè Ghazam, Arabicè Alcamptia & alamula, ut Sylvaticus testatur. Alberto Almuga, altapua; Polonicè Stonogrobak gaflanka; Hungaricè Zonos, hiragopap, matzkaia. Germanicè Ein nassel. Italicè Centopede Vermi. Gallicè Chenille, millepica, Anglice Scolopender & Manyfoot appellatur. Tantum à Iulo differt (mea sententia) quantum locusta marina ab Astaco; pariformes enim sunt, sed hi semper minores, neque adeo morsu infesti, nec venenati. Maxima Google Maxima terrestris Scolopendra, ea quam vides crassitie & longitudine est, color totius corporis ex fusco nigricante splendens. Singulis incisuris pedunculus appendet luteus, id est, in singulis lateribus sexaginta prorsum & retrorsum aequa facilitate promovet. Num et caput versus ingreditur, & in caudam; ideoque à Nicandro & Rhodigino biceps dicitur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
