# Insectorum theatrum 225.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 225.5 to 225.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/225.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/225.5

In potu Phthisicis conferre author est Plinius; qui etiam eos ad denarij pondus ex vini cyathis duobus in potu exhibitos, lumborum atquae coxę doloribus prodesse affirmat: huic Alexius Pedemontanus ascribit. Caelius Aurelianus haec & similia tamen ab Insectis remedia improbat, rei potius insuetudine, quàm vilitate aut incommodo eò mentis perductus. Experientia constat asellos recentes multos bene contritos, ex vino, cervisia, Ala vel liquore convenienti haustos, vel extrinsecus adhibitos, omnes fereoculorum morbos ab adnatis vel innatis ortos (catarrhacta excepta) curare posse: quod superiori capite ex Arnoldi Breviario notavimus. In Anginacum melle lingendi sunt, inquit Gal. κατὰ τόν: & partes gutturis externae ijsdem inungendae, Aselli cum rosaceo triti, & in malicorio calfacti, ac Auribus dolentibus infusi medentur. Dioscorides. Gal. lib. sec. loc. & cupor. 2. tres. vel 4. in oleo coqui jussit, atque expressum deinde oleum auribus surdis, tinnientibus, dolentibus infundi. Oleum asellorum in propinquam dent. dolenti aurem infusum, dolorem à calida causa factum certo tollit. Aetius. 24. 27. Quidam cum unguento aliquo conveniente mixtum auribus instillant Severus (inquit Galenus) ulceratis auribus cum fructu infudit. Faventinus ad frigidos aurium dolores, 21.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
