# Insectorum theatrum 226

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/226

Asellos in oleo omphacino coctos praescribit, quo loco circa aures ungendae, & parum etiam instillare praecipit. Cardanus idem medicamentum experientiae calculo ratum facit. Ad strumas Plinius accipit resinae terebinthinae quartam ad Asellos sterquilinarios partem: quo (inquit) medicamento parotides, Strumae, atque omnes ejusmodi tumores curantur. Eadem habet Marcellus Empiricus. Avicenna, 2. 2. capite 729 idem docet, & ex aliorum authoritate adjungit, Asellos in potu sumptos sanare Spasmum & Alcusez, quod à nemine proditum meminimus. Capiti dolenti si oleum vel butyrum Asellorum saepe adhibueris, dolorem tolles. Gal Eupor. 2. 91. & Apsyrtus de quadrup. Tonsillas fauciumque mala triti percurant. Dioscor. Vivus Asellus paronychiae appositus medetur. Panos item tol lit cum resinae terebinthinae 3. parte applicatus. Plinius, K. unguenti popul. 3j. olei rosacei in quo decocti sunt Aselli 3j. ss. croci grana iiij. misce, fiat unguentum, ad haemorroidas dolentes atque tumentes, nobilissimum. Alij (inquit Alex. Benedictus) porcelliones cum adipe aut butyro coquunt, deinde ovi luteum addunt, atque hoc, dolorem illum saevum sedant. Duritias item Plinio narrante,) Vicerum & carcinomata, atque vulnerum verminationem curant, terebinthinae admixti. Ne vos autem nihil caelatum sinam, subjicere illud placuit; ipsum Pennium asthmate laborantem diu Asellis vino maceratis usum fuisse: sed cum semper sine fructu id faceret, meo tandem consilio fumum sulphuris per infundibulum bis terve hausit, & à Symptomate illo tam diro plenè convaluit. 2. olei violacei 3iij. in quibus bulliant 4. Aselli ad 3. partis consumptionem. Salsum humorem reprimit extra inunctum. Incertus. Gallinae item, lacerti aquatici, ranaque terrestris, & Serpentes (ut Theophrastus refert) Asellis vescuntur. Bestiolam quandam Asello similimam per vomitum ejectam scribit Ambros. Paraeus Chirurgus Parisiensis; quale quid de muliere Solerius scripsit in secundum librum Aetij. CAP. X. De Scorpijs terrestribus. Κόροιος Graecis dicitur παρὰ τὸ κορπίζειν τὸντεν: vel ut alij παρὰ τὸ σκαιιῶς ἔρπειν. ῥῶξ item Scorpium significat, vel Scorpij speciem, de quo Nicander in Theriacis. ἀιθαλόοι ῥῶ ξ κκληται πιαστήεν ἐπαπύτερος ποσὶν ἐρπων. Κανθαρόλεθρος an Scorpij sit species dubitari potest; brachia sanè habet sive chelas, & in cauda spiculum gerit. Latinè Scor. pius & Scorpio à Plinio vocatur. Cicero, Plautus Varro & Nonius Nepam appellant, quo nomine Columella saepe utitur. Hebraicè Acrab & Cancrab, quod pede calcantes pungit. Arabice, Nata. rab, Achrab, Necharab, Hacharab, Acrob, Rhasis Conches; Pandactarius satocollon vocant. Hispanicè, Escorpion vel alacram. Italice Scorpione, Scurrificio; Germanicè, Anglicè, Gallicè, Brabantice, Scorpion. Sclavonicè Niedwiadeck. Illyricè Istir. Danicè Wollekow, in nova Hispaniola Alacrani. Qui verò gibbosus caudam post se trahit convolutam, Algararat dicitur Sylvatico.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
