# Insectorum theatrum 227

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 227. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/227

Est autem Insectum corpus oviforme obtinens, fuligine veluti obductum; è cujus imo cauda producitur globulis multis coagmentata, quorum ultimus caeteris uti longior videtur, ita solus praefixo vel simplici vel duplicato aculeo, & non nihil reflexo ad ipsius extremitatem, armatur. Pedes octo illi, atque chelis & forcipibus solidis furcata brachia. Caput, ut caeteris latens in pectoris summitate gerit, in quo tam exigui & pene nulli ocelli conspiciuntur, ut ipsorum apud authores haud fiat mentio. Sunt autem omnes Scorpij vel caudati, vel excaudes. Caudatorum alij unico muniuntur aculeo; alij verò duplici, sed specie & natura non differunt. Scorpionum terrestrium septem à Nicandro species describuntur. Primus albicat & minime est laetalis. Secundus ore est (inquit) rufescente: ex cujus ictu vehemens ardor, febricitatio, & sitis intolerabilis: cui consentit Aelianus. Tertius luridus & nigricans, cujus ictus inconstantem efficit motum membrorum, cachinnumque Sardonicum & vanum inducit, qualis esse solet stultorum. Quartus est colore ad viride inclinante. Hic simul ac quempiam percusserit, frigus atque horror invadunt, adeò ut vel in calidissimo tempore grandine se obrui percussus existimet. Plura habet hoc genus internodia, septena scilicet aut novena; quod item in causa est, cur propter caudae longitudinem profundiùs vulneret. Quintus livido pallidove colore est, amplo ventre distentoque; herba namque vescitur & inexplebilis est. Non solum cauda percutit, sed etiam mordet venenato dente. Ejus virus Nicander βέβρωσιν vocat, quoniam ab ipso vulnerato homini bubo intumescit. Sextus cancro marino littorali similis est, non tamen absque cauda, sed corpore grandiori & ferè orbiculari, adeo ut cancrum referat caudatum. Matthiolus se hujus generis nigros, ferrugineos, viridesque vidisse dicit in comitatu Arcinonensi, non longe à Sarcu flumine. Septimus ad Paguri formam accedit. Chelas quoque habet ut ille grandiores: gigniturque hoc genus ex paguris in sicco, cavernam aliquam (piscatorum insidiantium vitandi consilio) ingressis: quibus in locis si forte moriantur & putrescant, oriuntur inde hujus generis Scorpiones, ut elegantissime de hac re Ovidius. Concava littoreo si demas brachio cancro, Caetera supponas terrae: de parte sepulta Scorpius exibit, caudâque minabitur uncâ. Aelianus hunc flammeum vocat; nam pagurum coctione

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
