Latin
229.5 to 229.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 229.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
non solum per ictus Scorpionum vitam periclitari in Aethiopia, sed eorum item excrementa calcantes exulcerari pedibus, atque a gre vix iterum convalescere: hos autem Scorpiones Sibritas nominat, aspidibus lacertis, Phalangijs, alijsque virosi generis insectulis vescentes: unde illis tanta veneni vis &veluti graduatio (ut cum Paracelso loquar) contingere videtur. Aristoteles item quosdam in Caria Scorpiones memorat valde νένης circa Latinum Cariae montem id fieri narrat Aelianus) qui Iovi hospitali sacri, advenas &peregrinos non feriunt, vel feriendo non multum laedunt: indigenas vero si percusserint, statim occidunt. Leo ubicunque Scorpium videt, ut vitae hostem fugit, Physiologo teste, cui fidem facit Ambrosius. Ferunt à vespis apibus &Crabronibus nunquam vulnerari; quem Scorpius percussit. Plinius. Generatio eorum duplex est; communis per coitum; rarior, (quo ad nos) per putrefactionem. Sunt qui eos non coitu producere contendunt, sed nimio Solis calore procreari. Aelianus lib. 6. de ani. cap. 22. inter quos Galenus primum taxandus, qui lib. de faet. form. non naturam sed casum, Scorpionum muscarum araneorum vermium lumbricorumque facere videtur parentem, atque illorum ortum fortuitis coeli loci materiae calorisque constitutionibus ascribit: verum coeunt procul dubio, vermiculosque quod vidimus) vivos, albos, ovorum specie pariunt, &incubant: mox ut prolem perfecerunt, pelluntur ab ea ipsâ, sicut &araneis, (Phalangijs praesertim) accidit, &interimuntur à suis liberis magno quidem numero. Faecunda animalia Scorpiones; saepius enim unde nos pariunt. Quidam &ab ipsis sis faetum devorari arbitratur (nempe Antigonus) unum modo relinqui soleitissimum; qui ipse matris clunibus imponendo, tutus &à cauda &à morsu, loco fiat; hunc esse reliquorum ultorem, qui postremo genitores conficiat superne. Vere &autumno, bis scilicet in anno, pariunt. Rarior per putrefactionem Scorpionum ortus varijs fit modis: nam ex paguris putridis nascuntur, teste Plinio, lib. 11. cap. 25. &ex Crocodili cadavere, asserente Antigono, lib. de mirab. hist. cong. 24.