# Insectorum theatrum 231.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 231.5 to 231.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/231.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/231.5

18. videre est; uti etiam syrupus mirabilis Regis Francorum ad calculum, qui eodem libro & capite describitur. Rondeletius (capite de calculo) in sua Praxi scorpium frigidum esse asserit, & ideo ad Calculum pellendum oleo ejus composito non simplici, utendum. Compositum illud oleum Matthiolus docet, commentar, pag. 1407. 20. Sed ante eum Luminare Maius id confecerat, hoc modo; B. Aristolochiae rot. rad. gentianae, cyperi, cort. cap. parum, ana ij. olei amygd. amar. Kist. j. stent in Sole triginta diebus. Tum adde scorpiones xv. & arctissimè clauso vase, iterum tandiu ac antea dictum est Soli exponas. Coletur deinde oleum & servetur usui. Alij hoc modo praeparant, R. ol. antique qui. v. pone in eo Scorpiones quot nancisci potes mense Iulio (tum enim maxime venenati, & huic remedio aptissimi) atque adde dyctamni albi, fol. absinthij, betonicae, verbenae, roris marini, ana, m. j. insolentur per longum tempus, deinde per alembicum in balneo destillentur. S. Bernardi oleum vocatur: urinam potenter provocat. pectini inunctum valet contra morsus quoscunque venenatos; vermes ad miraculum usque expellit. Brassavolus.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
