Latin
232
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 232
Unproofread scanNot analysed yet
Ex oleo Scorpionum &linguis aspidum fit medicamentum praestantissimum cantra pestem, ut Crinitus testatur. 1. 7. Paratur nunc oleum (inquit Manardus) Scorpionum cum oleo antiquo, additis multis medicamentis ad venena laudatis; estque mirabile in peste &venenis omnibus. Scivi enim hominem qui hoc solo munitus, saevissimam quamvis pestem nihili fecerat, nec solum semetipsum, sed etiam famulos ad aegros invisendos venientes, incolumes servarat. Novi item solâ inunctione permultos evasisse, à saevissimis haustis venenis. Haec Manardus. Linimentum Scorpionum, contra pestem &venena universa, Fumanellus quoque describit lib. de cur. pestis, cap. 12. Confert quoque Scorpius à Vipera percussis, inquit Gal. lib. 11. de simpl. Samonicus ad dolorem oculorum mitigandum valde eos laudat, his versibus; Sed dolor immeritum lumen si forte lacessit, Lana madens oleo noctu connectitur apte, Viventisque nepae lumen gestatur amicum; Ex folio &caulis cineres, confractaque thura, Et laticem Bacchi faetae cum lacte capella Desuper induces, atque una nocte probabis.