Latin
239
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 239
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam dictum putavit παρὰ τὸ ὁραιὸν χνοῦν: quasi laxa, rara, aut spongiosa texens. Alij μνεχαύτην sive muscatricen; Kiramides διραρον; Hesichius στιβὴν vocat. Hebraei Acabitha, acbar, acabish, Semamith. Arabicè Sibih &phibit, Aldebahi, &Aldebani Bellunensis vocat. Germanicè Spinn &banker. Anglicè Attercop, spider, spinner. Brabanticè Spinn: &Gallicè Araigne. Italicè Ragno; ragna. Hispanicè Arana, vel Tarranna. Illyricè Spawanck. Polonicè Palack. Barbaricè Koatan, Kersenati. Isiodorus lib. 12. Araneam dici affirmat, quasi ab aëre nutritam &natam; duplici quidem errore. Nam si aëre viverent, quare tam sollicite muscis capiendis casses conficiunt atque tendunt? Si vero exinde nascerentur, quare coeunt? cur vermiculos atque ova excludunt? Verùm arrogantiori Etymologo veniam dabimus, cui familiaris ludendi in nominibus consuetudo ferè pro lege est. Plura autem horum sunt genera; omnibus internodia terna in cruribus; Estque caput minimum, toto quoque corpore parvum est, In latere exiles digiti pro cruribus haerent; Caetera venter habet, de quo tamen illa remittit Sunt autem omnes aranei, Differentiam. Stamina.