# Insectorum theatrum 24.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 24.1 to 24.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/24.1

Quamvis Gazae interpretatio varia, & magna poetarum pars apem quoque appellant. Stephanus σμβλίδας apes dici memorat, unde υμβόδ, apes aluearibus condo. Apis quaedam κόριος dicitur Hesychio; alijs item καλ, à fingendo. Vocantur item a florum depopulationae ἀνθηδενες: a colore ξανθαι, a natali solo & semine βυγενεις & quod respectu vesparum obtuliores habent aculeos, σμα, a sono stridoreque alarum in aëre vibrantium βομβόλιοι, βομβύλαι; licet non desint, qui latine apud Isocratem Culices interpretantur, ubi scribit quosdam βομβυλιν encomium scripsisse. Sed bombus proprie τὰρ μολισσων ἥχος. ἀρχὴ item inter alias multas significationes Hesychio ἄδος λιγετουμιλίσσης ἀκόνττη, quem alij fucum, Isodorus regem appellat sive castrorum Imperatorem. Sed is proprio nomine εουὴν dicitur. Respectu loci communis, ἀμμαν habent epithetum, respectu regionis λάρδων, vti etiam Dardanus merops. Officia item & munera diversas apibus nomenelaturas dederunt; ut quidam ἡγμόνες ab imperando, alij Σερῶris à suavi cantu, alij ab operis ἀγοροροι, alij demque πλάστιδει sive Figuli inter favos fabricantes, vel alio officio emplastrico fungentes, quo apes tutae a flatibus aut pluvijs vitam agant. Latini vno nomine apis & apes ista Insecta appellant. Varro autem quandoque aves, sed impropriè eas vocavit: Volucres enim sunt, Aves non sunt. Apes dici quidam putant, quia examina pedibus mutuo sibi haerent. ac firmiter sese quasi in botro tenent. Quinetiam illud nomen compositum existimant plerique ab a & pes, quod sine pedibus nasci videantur, dicente Virgilio, Trunca pedum primo: in quorum numero est Servius. Et revera Nympha, (sive recens faetus) χαδων Graecis dictus,) pedibus caret, ex quâ induratâ, tempore à natura constituto, rupto cortice, apis egreditur. Sed cum non servet analogiam Bipes edis, Tripes, edis, compes, edis, magis simplex judicandum est nomen; unde diminutivum, Apicula. Apis est animal insectum, volatile, quadripenne, sepes, exangue mellis artificio solum pollens. Nam qui Hortum sanitatis scripsit, haud parum insanè deliravit, dum apes quadrupedes audacter statueret; quatuor enim (scilicet) dedit illis natura pedes, ut rectius incederent, nec plures, ne volatum impedirent. Sed mittamus tam ineptum authorem, & utilissimum hoc prudentissimumque insectulum fusiùs describamus. Oculi earum subcornei intus conditi sunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
