# Insectorum theatrum 240.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 240.1 to 240.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/240.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/240.1

Aliud quoque Phalangium, Nicandro ῥωξ, Aetio ράλον, Aeliano e dictum (ab acini uvae nigrae similitudine) figura rotundâ, colore nigro, splendente corpore & globoso, pedibus brevissimis tanquam imperfectis, incessu tamen velocissimo: os autem habet, sed dentatum, sub aluo natum; accumulatis pedibus movetur. An sit mordax illud Aristotelis, penes lectorem esto judicium: Sane haud multum abludit, ut G revinus rectè conjecerat. In hujus descriptione Aetius, Aelianus, Plinius, fere cum Nicandro consentiunt: male tamen Aelianus πόδας μακρὸς pro μικρὸς posuit, & Lybicum duntaxat animalculum esse asseveravit. Idem esset ἄστεειον, nisi stellulis, & virgulis qubusdam niveis, pinguibus illis & lucidis, distingueretur. Hujus post Nicandrum solus Plinius mentionem fecit; acsi Aristoteli, Galeno, Aetio, Aeliano, Avicennae fuisset ignotum. Pejor istis omnibus Cyaneus, sive caeruleus πόδιορος, ut Nicandri verbis utar; sublimibus utrinque & longissimis pedibus incedens. Scholiastes addit δασὸ καὶ μετέυρον, idest, lanuginosum & sublime, non sublime lanuginosum, ut Lonicerus vertit; lanugine nigrà hirsutus inquit Plinius, quamvis ego vix inducor ut credam phalangium caeruleum nigra esse lanugine villosum. ούσδιει Nicander vocat illud Phalangium, quod alij σρηκεῖν dicunt: à crabrone rubicundo penna tantum differens, & vehementer rufescens. Caeruleo longè pejus habetur, quamvis ipsum solo tactu venenum ingerit, & speculum crystallinum levi transcursu (Scaligero teste) confregit. Tetragnathij duo genera habentur, Pejor cui caput medium linea una alba, & transversa altera distinguit. Mitior, sive cinereus, posteriore parte candicans, eodem colore, ac qui telas muscis in parietibus latissimè pandit. Plin. & Hermolaus. Vti vero Aetius tradit, Tetragnathus Phalangij species est, corpore latiore & subalbulo, pedibus scabris: duo illi in capite prominent tubercula; alterum rectum, alterum latum; ut videatur quidem ora habere duo, & maxillas quatuor. Circa fluvium Arrhatam in India magnus illorum & quandoque civibus exitialis numerus; ut Aelianus narrat. Inveniuntur messis tempore in leguminibus (cum manibus colliguntur) Phalangia quaedam parva κανθαρίδισι ἔικελα, specie cantharidi similig, colore flammeo ruberrimo quales Twyngs Anglorum nostrorum esse, quorum esu pereunt saepenumero jumenta, meritò contendam.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
