Latin
240.5 to 240.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 240.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nascitur item Phalangium in eruo, &in Persica arbore, cui nomen κρανοκαλάπηις Nicandro &Aetio, κραλοκρίστης Dioscoridi; quia praetereuntium capita audaculus ferit, cum vel per filum descendit, vel absque filo sese praecipitat. Animalculum est Phalaenae Papilionis specie: capite semper nutabundo horribilis incedit, &ventre gravi; corpore oblongus est, &colore viridante; aculeum in summo collo gestat, quod si in quem inciderit, ferit eas maxime quae circa caput sunt partes, Aetio authore; ἐν τοῖς φύλλοις τῆς περσεικὰς τρέρεται, καὶ τὰ πτερὰ ἔχει ὅμοια ταῖς ἐν ταῖς κύσταις ψύχαις, unde Scholiastes insinuare nobis videtur, esse hoc genus Phalangij alatum, quod nemo hactenus animadvertit. Ponsetus &Ardoynus, Cranocalapten, Tarantulam esse arbitrantur, à Rabbi Mose decepti: hunc erroreum secutus est Gilbertus Anglicus, cap. de Tarantula. Sclerocephalus, formâ a priore parum differt: caput habet saxi duritie, &totius corporis lineamenta illis animalculis quae lucernas circumvolitant similia. Scolecion longiusculum est, &maculis quibusdam, praesertim circa caput, variegatum. Est &quoddam genus Phalangij, Plinio Lanuginosus dictus, grandissimo capite: quodissecto; inveniri dicuntur duo vermiculi, qui mulieribus corvina pelle ante sobolis ortum adalligati, praestant ne concipiant; estque haec vis eorum annua, ut Cacilius in Commentarijs reliquit. Vltimum appulum vocamus, vulgo Tarentulae nomine, non incelebrem à Tarentino agro in Appulia (ubi frequentiores vivunt) cognominatam. Ejus hic Iconem à mercatore quodam Italo piae memoriae Pennio datam exhibemus, ubi si albicantia loca, fuscedine leviore; adumbrata verò, saturiore infeceritis: ecce vobis lentiginosum &verum Tarantulam, à nemine (quod sciam) hactenus verè descriptum.