# Insectorum theatrum 241

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 241. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/241

Ferdinandus Ponsettus sepedem duntaxat comminiscitur, & Ardoynus idem sentit, caudamque extensam praeterea affingit. Rhasis, Tarantulam, Syptam; Albucasis Alsari; Rabbi Moses, Aggon sarpa; Avicenna, Sebigi; Gilbertus Anglus Taranta, Ardoynum secutus; qui duo Tarantularum genera constituit, alterum fuscum, quale dedimus; alterum croceum, clarumque, quale Aegyptus parit. Phalangium Italiae ignotum, ex Plinio diximus; at nunc in ora meridionali penè tota reperiuntur, magno cum messorum venatorumque incommodo, ut diurna experientia liquidum fecit. Valde hallucinatus Ponsettus, qui 3. lib. cap. 15. de Scorpione, Phalangiam muscam venenatam appellarat. Dirum est animal (inquit Alex. ab Alexandro) factu pestilens; aestate sole exaestuante morsus eorum venenatus, alio tempore non item. In frigidissimis regionibus multi aranei, nulla autem phalangia; vel si quae fuerint, veneni atque malignitatis omnis exortia. In sulcorum rimis aestu dehiscentibus latitant Tarantulae, ac imprudentes messores vel venatores dentibus lacescunt ac pungunt. Quam ob causam indigenae pedibus manibusque se muniunt, quoties ad messem vel aucupium proficiscuntur. Telam quasi nassam texit magno silentio, & quodcunque e minutis quibuscunque bestiolis inescare potest, illud in coenam parat & destinat. Singula phalangia in reti (quod crassum confecerint) pariunt, atque incubant magno numero; cumque ipsa proles increverit, matrem amplexa interficit & ejicit saepe etiam & patrem, si ceperit: adjuvat enim faeminam incubatu, pariunt autem & trecentos. Bellonius. lib. sing. obs. cap. 68. in sabulosis locis phalangia parva per equorum tibias ascendentia observavit (quae forte Germanorum Stein spinnen) quorum frequenti morsu subitò languescebant, & continuò titubantes intabescebant. Basilius decem phalangiorum genera esse dicit, sed non describit. Avicenna (ex quo nescio Galeni libro) in Aegyptiacum, Nigrum, Rutilum, Rachen, Formicarium, Cantharadeum, Vesparium & Album, Citrinum, uveum Orobaten, Phanlangia dividit. Sed tam ineptè (ne quid gravius dicam) tam ipse quam universa Arabum familia illa describit, ut nihil de re tanta tam enormiter videris confusum. Denique ut omnes (quas vidimus legimusve) phalangiorum species addamus, placuit etiam Cretense adjicere, cujus hic imaginem accuratè sculptam habetis. Est autem ex colore fusco cinerascente, corpore glabro, tibijs hirsutis, juxta os duobus quasi uncatis stimulis munitum, quibus mordet & pungit. Vivit Araneorum more ex muscis & papilionibus, quibus illaqueandis telas conficit. Ova ponit fovetque sub pectore, unde Paraphalangia excluduntur, quae sub ventre haerent materno, donec adultiora facta matrem occidunt. Foramen excavant pro corporis magnitudine aptum; nam ut non ubique unius coloris, ita nec ejusdem magnitudinis. Habitant in caverna duos pedes profunda, quam extra stramine operiunt, ne puluere repleatur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
