Latin
242.5 to 242.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 242.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Lentiginosus sive Appulus phalangius, pro vulnerati complexione &praesenti dispositione varia contrariaque parit symptomata. Nam rident alij, alij flent, quidam blatterant, alij omnino silent; hic dormit, ille perpetes agens vigilias discurrit: hunc gaudium, alacritudo, motus; illum tristitia, desidia, torpor afficit. Sunt qui reges se esse arbitrantur, &cunctis imperant: sunt qui captivitatis imaginatione contristantur, &in nervo jacere se fingunt. Denique ut non una homi num ebrietas, ita nec horum insania: sed nonnulli pavidi, taciturni, tremuli; nonnulli audaciores, clamosi, constantes fiunt. Hoc solum omnibus commune, musicis instrumentis delectari, eorumque sono ad gesticulationem, choreas, tripudia, animum corpusque ducere. Imo cum prae morbi mora &vehemenvehentia jam morti proximi videntur, Musica tamen audita animos recolligunt, majoreque indies cum alacritate choreas agunt. Quibus noctu atque interdiu continuatis, tandem agitatis satis spiritibus &veneno per insensilem transpirationem evaporato, convalescunt. Si vero quacunque de causa Tibicines musicam intermiserint, priusquam mali fomes fuerit exhaustus; in eosdem recidunt aegri affectus, quibus primùm opprimebantur.