# Insectorum theatrum 242.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 242.5 to 242.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/242.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/242.5

Lentiginosus sive Appulus phalangius, pro vulnerati complexione & praesenti dispositione varia contrariaque parit symptomata. Nam rident alij, alij flent, quidam blatterant, alij omnino silent; hic dormit, ille perpetes agens vigilias discurrit: hunc gaudium, alacritudo, motus; illum tristitia, desidia, torpor afficit. Sunt qui reges se esse arbitrantur, & cunctis imperant: sunt qui captivitatis imaginatione contristantur, & in nervo jacere se fingunt. Denique ut non una homi num ebrietas, ita nec horum insania: sed nonnulli pavidi, taciturni, tremuli; nonnulli audaciores, clamosi, constantes fiunt. Hoc solum omnibus commune, musicis instrumentis delectari, eorumque sono ad gesticulationem, choreas, tripudia, animum corpusque ducere. Imo cum prae morbi mora & vehemenvehentia jam morti proximi videntur, Musica tamen audita animos recolligunt, majoreque indies cum alacritate choreas agunt. Quibus noctu atque interdiu continuatis, tandem agitatis satis spiritibus & veneno per insensilem transpirationem evaporato, convalescunt. Si vero quacunque de causa Tibicines musicam intermiserint, priusquam mali fomes fuerit exhaustus; in eosdem recidunt aegri affectus, quibus primùm opprimebantur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
