# Insectorum theatrum 243.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 243.1 to 243.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/243.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/243.1

Hoc inter alia mirari possumus, omnes Tarantulatos (Italia peperit, & jam usus trivit hoc verbum;) tam recte saltare, acsi choreas nossent; tam eleganter canere, acsi symphonis assuevissent. Cardanus praeter fidem & experientiam eos nusicâ sanitati restitui posse negat; tamen & nos id ipsum Basileae accidisse, à Felice Platero & Theodoro Luingero praeceptoribus nostris charissimis clarissimisque accepimus: & in Matthiolo, Bellunensi, Ponsetto, atque Paracelso legimus. Et sanè si suave tibiarum melos equis lymphatis, & coxendicum dolori auxilio fuerit (ut Asclepiades scriptum reliquit:) Quidni etiam Tarantula percussis opem ferat? Sunt qui nescio quem minorum gentium Divulum huic morbo praeficiunt: Vitum nomine, canendi olim peritia non incelebrem, quo invocato & tibiarum modulamine placato, Musices Patrono per superstitionem id imputant, quod musicae & motui debuissent. Cretense Phalangium non dissimilia mala inferre, author est Bellonius: dolorque & vulnus ejus musicâ item curatur. Haec duo phalangia cum veteribus essent ignota, haud mirum si nec ipsa descripserint, nec eorum morsus remedijs persanandi viam monstrarint. Dioscorides de communibus phalangiorum morsibus, sic scribit: Symptomata quae eorum morsum comitantur, plerunque hujusmodi sunt: locus vulneratus rubet, nec intumescit, nec calescit; parum autem humescit; quo frigescente totum intremiscit corpus, poplites & inguina distenduntur, in lumbis fit collectio, ad urinam reddendam saepius urgentur, ac in excrementis alui ejiciendis maximo cum labore & dolore sudant: undique frigido sudore diffluunt, ab oculis caligantibus lacrymae destillant. Aetius haec addit: Vigilijs detinentur, aliquoties virga erigitur, caput prurit, quandoque oculi & surae cavi fiunt. Venter inaequa liter flatibus distenditur, totum corpus intumescit, praecipuè facies; gingivae, lingua, tonsillae, ineptiùs & oscitanter verba proferunt; aliquando dysuria laborant, pudendis dolent, urinam aquosam & veluti telis plenam emittunt. Pars affecta pungitur, intumescit (quod Dioscorides antea negavit,) & modicè rubet. Haec Aetius; à quo Paulus, Actuarius, Ardoynus & alij parum discrepant. Gal. lib. 3. loc. aff. Cap. 7. haec habet.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
