Latin
244
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 244
Unproofread scanNot analysed yet
Vesparij Phalangij venenum vespa (Ichneumon dictus) contusus &applicatus retundit (inquit Bellonius) non secus atque vivus vivum perimit. Etenim Ichneumon, authore Aristotele, animalculum phalangijs infestum. Ingreditur saepe eorum cavernas &vicissim egreditur, operam perdens. Magni enim laboris res est tam pusillo animali, hostem sese majorem vi extrahere: si vero foris depraedantem hostem invenerit, non aliter phalangium secum trahit &rapit, ac formica granum: &quo pertinacius ipsum se retrahit, eo protrahit vespa ardentius, nullisque parcens laboribus, omnes corporis atque mentis nervulos intendit: quandoque nimio labore fessus, evolat paulisper &respirat, recollectoque deinceps anhelitu quaerit suum phalangium, &spiculo, cribro crebrius perfossum, tandem enecat; enecatum in proprium hospitium sublimem rapit, atque ubi incubando genus revovat. Tarantula quos percusserit, motus violentior &incontinuus adjuvat, ubi à caeteris Phalangijs ictis hominibus quietem contra imperat Celsus &parcum motum. Est autem vera ipsorum Antidotus, Musica et cantilena. Christophorus de honestis statim dare jubet Theriacam Andromachi. Exhibet item butyrum cum melle, &radicem croci cum vino. Ejus Bezoar (inquit) sunt viridia lentisci grana. Ponsettus lib. de venen. Decem grana lentisci cum lacte danda consulit, vel succi fol. mori. 33. 8. In augmento curat cum agarico aut viti alba, post multum sudorem, refocillandi frigidis &humidis, qualis est papaveris aqua. Merula eos curari dicit sono, saltu, cantu &coloribus. De tribus equidem primis non contenderim; sed quomodo coloribus curari possint, haud satis video; praesertim cum vulneratorum oculi vel non videant, vel obscurè hallucinentur. Ait etiam, inquilinos civesque proprios ab ijs laedi, peregrinos autem salvos &liberos; quod nemo non maximae vel levissimae potius fidei crediderit. Generalem curam ita Dioscorid. instituit. Primum scarificatio iteranda, &cucurbitulae saepius cum forti admodum igne affigendae. Absyrtus consulit locum affectum suffumigare, testis ovorum gallinae primum in aceto maceratis, &tum cum cornu cervi ver galbano accensis. Deinde scarificationem adhibendam, &sanguinem vel suctione, vel cucurbitis eliciendum, vel (quod tutius fiet) cauterio actuali comburendum locum affectum, nisi nervosus fuerit; tum enim cauterio vicinas partes potius inurendum; Tum sudor provocandus stragulis, vel lentâ magis &longâ deambulatione. Denique curam ut perficias tentare oportet, tum internis tum externis medicamentis, qualia hic ob oculos proponimus, &laudatissima meliorisque notae singula asterisco notamus. Medicamenta interna; Ex stus cum vino praebere. Conducit item Dioscoride. myricae fructus ij. cum vino. Chamaepit. &viridium nucum Cupressi deR. sem. abrotani, anisi, cumini coctum, vino adjecto. Sunt qui Cananethi, aristol. rot. ciceris syl. fructus scrorum fluviatilium succum laudant cedri, plantag. trifolij, minianthes cum: lacte asinino ac semine apij; ac semen, ana. terantur sigillatim. Dosis statim ab omnibus doloribus liberare singulorum Sij. ex vino. si vero plura promittunt. Lixivium quoque ficulconjungas, potes viij. vel quatuor in neum contra omnium Phalangiorum vini cyatho dimidio. Aliud. R. sem. morsus bibitur. Confert item Teretrifolij butuminosi, Aristol. rot. sem. binthinae fructum, baccas lauri, Melrutae sylu. sem.