# Insectorum theatrum 248-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/248-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/248-2

atque Caelius Curio secundus, ex quibus horum plurima desumimus) quae exercere magna ingenia possint; Araneorum tamen Onaturam, vel praecipuâ admiratione dignam, eruditâque operâ conspicuam quisquis sani luminis dijudicat. Aristoteles, naturae maximus indagator, Animal hoc lautissimum & sapientissimum dixit. Salomon vero ipse, cujus sapientia toti orbi miraculo fuit, inter quatuor illa minutissima animalia, quae prudentiâ ipsos vincunt Philosophos, Araneam connumerat, habitantem (uti refert) in Regum aulis, telasque inimitabiles texentem. Hanc puellam quandam Lydiam olim fuisse Poëtae fingunt, à Minerva omni acupingendi texendique artificio instructam; quibus dotibus illa (mulier enim fuit) superbiens, negabat se a Pallade doctam, ac eò processit arrogantiae, ut magistram Deam de textrina non metuens in certamen lacesseret. Quare indignata Pallas venit, puellaque acriter objurgatâ, opus miris imaginibus intertextum ac varium radio perfregit. Quod virgo aegerrimè ferens laqueo vitam finire decreverat. Sed Dea illius vices miserata, non statim eam mori voluit, verùm tenuissimo funiculo pendentem in Araneam transformavit. Atque ita vive quidem, pende tamen, improba, dixit, Lexque eadem poenae, ne sis secura futuri Dicta tuo generi, serisque nepotibus esto. Verum enimvero qui, seu fabulam, seu historiam hanc interpretati sunt,

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
