Latin
248
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 248-3
Unproofread scanNot analysed yet
aiunt, Arachnem linum nendi, suendi, texendique artificium invenisse, sumpto ab araneis argumento &exemplari. Quod minime cuiquam absurdum videri debeat, quum Plasticam &Oculariam hirundines; Architecturam aquilae; Phlebotomiam Hippopotamus; Enematicam Ibis; Antidotariam caprae, testudines, mustelae, ciconiae docuerint. Hanc igitur ut verè laudem; Primùm corporis, tum fortunae, animi deinde divitias vobis aperiam. Si materiam spectes, levis est, aëris ignisque (nobilissimorum scilicet &maximè energeticorum elementorum;) multum; terrestris verò gravitatis &fecis parum particeps. Si figuram desideres; vel omnino sphaericam habent atque caelestem, vel saltem huic proximam ovalem. Substantia item ejus tenuis, pellucida, subtilis; imo quamvis nonnunquam praedae ubertate, veluti sagina facta ad juglandis (imo, nisi errat Cardanus, ad passeris) magnitudinem excrescit; tamen si intela pendulam adverso lumine conspexeris, instar chrysolithi pellucet tota, radiosque oculo gratissimos reflectit. Color huic, qualem Ovidius amantibus ascribit, pallidus; &quum diffusis undique pedibus sublimis haeret, stellae pictae effigiem graphice exprimit.