# Insectorum theatrum 248-3

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/248-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/248-3

aiunt, Arachnem linum nendi, suendi, texendique artificium invenisse, sumpto ab araneis argumento & exemplari. Quod minime cuiquam absurdum videri debeat, quum Plasticam & Oculariam hirundines; Architecturam aquilae; Phlebotomiam Hippopotamus; Enematicam Ibis; Antidotariam caprae, testudines, mustelae, ciconiae docuerint. Hanc igitur ut verè laudem; Primùm corporis, tum fortunae, animi deinde divitias vobis aperiam. Si materiam spectes, levis est, aëris ignisque (nobilissimorum scilicet & maximè energeticorum elementorum;) multum; terrestris verò gravitatis & fecis parum particeps. Si figuram desideres; vel omnino sphaericam habent atque caelestem, vel saltem huic proximam ovalem. Substantia item ejus tenuis, pellucida, subtilis; imo quamvis nonnunquam praedae ubertate, veluti sagina facta ad juglandis (imo, nisi errat Cardanus, ad passeris) magnitudinem excrescit; tamen si intela pendulam adverso lumine conspexeris, instar chrysolithi pellucet tota, radiosque oculo gratissimos reflectit. Color huic, qualem Ovidius amantibus ascribit, pallidus; & quum diffusis undique pedibus sublimis haeret, stellae pictae effigiem graphice exprimit.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
