Latin
NOLOTORVINI
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 25
Unproofread scanNot analysed yet
Differunt autem apes Materia, forma, ingenio atque officio, nec plures genuinas differentias ex infinitis (quos evolui) authoribus ego reppererim. Materiam quod attinet; (si operum naturae inquisitoribus adhibenda fides) aliae λεοντογονεῖς, aliae τουρογενεῖς, aliae βυπα δες, aliae item εωχογενεῖς appellantur. Optimae autem &verè nobiles ex leone potius habent originem, harumque principes ®es ex ejus cerebro (divinissima corporis totius parte) stemma deducunt: haud mirum igitur, si tantulae cum sint, ingentissima nonnunquam animalia θυμολεαίνας aggrediantur, &Leonina ferocia praeditae nil timeant. Nobilitate his proximae ex tauro gignuntur, fortissimo item animali, &generis excellentiam toto pectore &corpore spirante. Tertium Locum vacci genae obtinent, industriae illae quidem, laboriosae, &vtiles; sed mitioris nonnihil ingenij, &ad iram minus proclives. Vituli cadaver teneriores apes atque molliculas generat, mellis optimi coctrices sed per teneritudinem laborum neutiquam patientes, &per materiae imbecillitatem magis ἀκομόρυς. Nec desunt qui apes ex suis proprijs cineribus mulso aspersis, Solique aut loco tepido expositis renasci scripserunt, quas si ἀυτοπάτορας vocemus, per Graecos liceat. Forma apum optimarum, parua, varia, globosa, repanda; deteriores sunt oblongae. Forma autem quatuor de causis; Natura, loco, sexu, atque aetate. Aliae enim domesticae magis nascuntur &cicures; aliae om nino sunt ferae atque sylvestres; illae familiaritate &consuetudine hominum delectantur; hae vel omnino eam non ferunt, vel foeliciùs in arboribus, speluncis, aedium parietunque ruderibus mellificinam exercent. Cicurum vicissim quaedam in hortis degunt voluptuarijs, &omni herbarum genere affluentibus, magnae, mosses, pingues, ventricosae: aliae in Villis custoditae, fortuitos &longius nascentes flores decerpunt; minores, hirsutiores, sed labore, opera, ingenio magis praestantes. Vtriusque autem generis, aliae cum aculeo nascuntur (ut verae omnes apes) aliae sine aculeo, ut adulterinae, quas alvo, gutture totoque corpore grandiore &molliore videris, sed nec bonis ullis moribus, nec ingenij dotibus insignes. Ignavum hoc pecus Fucos vocant: vel quia operariae videntur quum non sint tamen; vel quia laboris specie (ceram enim quandoque apportant, &cellas apum sedulo confingunt) mel devorant. Sunt autem colore magis nigricante cum splendore, &magnitudine corporis noscuntur. Quinetiam quaedam apes ex regio &Ducum sanguine oriundae sunt, quorum duo genera Aristoteles facit. Fuluum praestantius; &nigrum variegatum. Alij tres reges constituunt colore differentes; nigros, rubros, &varios. Menecrates varios deteriores constituit, sed cum nigredine varios, meliores. Omnes magnitudine reliquas apes duplo superant. Qui autem totius examinis Monarcha &Caesar eligitur, praecellenti semper est forma, &duplo caeteris procerior: pennae huic breviores, erura, recta, lacertosa, valida. Incessus celsior, vultus majestatem spirans, &in fronte macula quaedam diademate candens conspicitur: multum etiam nitore a vulgo differt. Nunc autem formam, nunc naturam locus alterat; utramque sexus &aetas.