Latin
250.6 to 250.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 250.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Denique nihil deliciarum, cupediarum, lenocinij, ac voluptatum non exhauritur, ut Diva Podagra (est enim Bacchi venerisque filia) cum sororibus suis Chiragra atque Gonagra, suavibus modis &molliter acquiescat. At Aranea, fato item benigno ducta, pauperis aediculas jam regijs vicarias subit atque ibi miro Dogmate, quidve marem deceat, deceatque maritam Addocet, atque suo sese sudore saginat. Verum opponit aliquis, Nihil hic bonae Fortunae conspici, quam propter laudem Araneae vices in hac hospitis hospitijque commutatione. Imo quidem permultum, non solum quia tutiùs &quietiùs vitam transigit; verum quia de specula non amplius adulteria, epulationes, compotationes, profusiones, ludos, choreas, aleationes, tesserationes; vanitates denique &turpitudines illas in pauperum casulis prospicit, quarum sese, dum in aulis caenaculisque divitum viveret, consciam cognovit. Qui sane cum primùm araneam (laboris atque frugalitatis magistram) eliminassent, illicò, sola Podagra? imo quidem omnis Luxuria, supparasitatio, dissimulatio, superbia in eorum aulas, vel potius in aures oculos mentesque intimas irrepsit, atque eos omniscelere sceleratorum consortio coinquinavit.