Latin
251.4 to 251.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 251.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Mas vero (utpote agilior) quasi aliud simulans, supernè incubat, aut in quodam exiguo suae telae specu omnia videns, atque à nemine visus delitescit. Cumque captura incidit, quàm vigilans &attentus ad cursum? elabi enim praedam non sinit, sed à suprema plaga ad infimam dicto ocyus discurrit; ubi etiam saturatus abundè fuerit, reliquos reponit hostes, ac alio tempore devorandos filo suspendet. Quum item per aetatem, telae viscositatem suam tenacem amiserint; aut retexit eas Araneus, aut novo quodam glutine confirmat. Finito opere, aut se in centro continet, aut superius invigilans filum à centro deductum quasi manibus retinet, per quod ei accessus ad retia &recessus, simulque (si quid praedae irretiatur) extelae motitatione persentiscit. Sed ut certior fiat priusquam descendit, filum aliquoties retrahit, ut ex motu &pondere rem videat. Tum primum ad centrum properat; quod irretitae bestiolae aut sentientes aut divinantes, quiescunt, ne se motu prodant, atque amplius involuantur. Caeterum araneas non fallunt, qui oculis pedibusque indicibus praedam sentiunt, &concitatis gradibut numerò accurrunt. Verùm (Deus bone) quae, quanta inter Araneos justitia atque aequitas conspicitur? Nemo inter eos alterius conjugem eripit, nemo alterius subit telam: quisque suo victitat labore atque peculio, vicinamque sepem confringere nefas ducunt: