# Insectorum theatrum 251.4-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 251.4 to 251.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/251.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/251.4

Mas vero (utpote agilior) quasi aliud simulans, supernè incubat, aut in quodam exiguo suae telae specu omnia videns, atque à nemine visus delitescit. Cumque captura incidit, quàm vigilans & attentus ad cursum? elabi enim praedam non sinit, sed à suprema plaga ad infimam dicto ocyus discurrit; ubi etiam saturatus abundè fuerit, reliquos reponit hostes, ac alio tempore devorandos filo suspendet. Quum item per aetatem, telae viscositatem suam tenacem amiserint; aut retexit eas Araneus, aut novo quodam glutine confirmat. Finito opere, aut se in centro continet, aut superius invigilans filum à centro deductum quasi manibus retinet, per quod ei accessus ad retia & recessus, simulque (si quid praedae irretiatur) extelae motitatione persentiscit. Sed ut certior fiat priusquam descendit, filum aliquoties retrahit, ut ex motu & pondere rem videat. Tum primum ad centrum properat; quod irretitae bestiolae aut sentientes aut divinantes, quiescunt, ne se motu prodant, atque amplius involuantur. Caeterum araneas non fallunt, qui oculis pedibusque indicibus praedam sentiunt, & concitatis gradibut numerò accurrunt. Verùm (Deus bone) quae, quanta inter Araneos justitia atque aequitas conspicitur? Nemo inter eos alterius conjugem eripit, nemo alterius subit telam: quisque suo victitat labore atque peculio, vicinamque sepem confringere nefas ducunt:

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
