# Insectorum theatrum 252-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/252-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/252-2

lenones, fures, parasiti (ut Comicus loquitur) multa pariunt incommoda, bono verò usui sunt nulli. Audet etiam (quâ est singulari fortitudine roboreque praeditus) vel lacertorum catulos venari, quos primùm plaga reluctantes celeriter involuit: mox labra vtraque diro morsucorripiens, adeo tenaciter stringit, ut eos efflare animam cogat, ac demum velut alter Cacus, in latibula exanimes retrorsum ductos deportat. Quod si forte in tanto certamine retia rupta aut implicata conspicatur; illico reficit, explicat, & ad pristinam polituram ingeniosissimè sarcit. Quid quod Araneo atrox sempiternaque simultas cum Serpentibus est? Nam si quando ille umbras, & frigora captans sub arborem Araneis plenam inciderit, filo se suo aliquis eorum in caput serpentis librat, tantaque vi rostro eius cerebrum arietat, ut stridens subinde ac vertigine rotata sibilans, nec filum quidem superne imminentis rumpere, adeo nec fugere miserrimus queat. Neque tanti spectaculi finis est, donec ariete crebro noster athleta illius animam Plutoni muneri transmiserit. Sileant hic amphitheatrales Romanorum pugnae, & Elephantum saeua certamina; quando Araneolus cum atro luridoque serpente audet in arenam descendere: neque descendere solum, sed etiam de hoste triumphum & opima spolia reportare. Quis in tam exiguo & paene nullo corpusculo, quod nec ossa, nec neruos, nec carnem, imo vix cutem habet, tantam non miratur vim, tantum pondus, tam acres durosque morsus, & incredibilem sanè fortitudinem, non a corpore, sed animo, vel Deo ipso potius profectam? Eadem ratione cum bufonibus & rubetis pugnam committunt, & singulari certamine hostem perimunt. Quod non solum Plinius & Physiologus Albertus memorant, sed Erasmus etiam in Dialogo amicitiae monachum quendam, à cuius dum dormiret ore, bufo pendebat, hoc pacto liberatum recenset. Imo in palaestram persaepe cum crabone descendunt aligero, spiculigero, duro, & ferè corneae fibrae colluctatore, qui licet ingenti vi eorum telas, ut diuites auro leges perrumpit, tandem tamen tenaciori collâ implicitus, violatarum aedium paenas dependit, & monomachia victus Araneo subjacet. Nolo temperantiam omittere, hominibus olim propriam, nunc vero Araneis quodammodo peculiarem. Quis nunc (si per aetatem liceat,) vnis sese satiat amoribus, & in vagos concubitus animum corpusque totum non tradit? Verum aranei simulatque adoleuerint, matrimonia contrahunt, nunquam nisi morte interitura. Porro sicuti riualium impatientissimi, machos intuguria sua ausos irrepere, primum morsibus, deinde exilio, nec rarò nece affectos iustè puniunt: ita nec ipsorum aliquis alterius coniugi vim facere, vel pudicitiam pellicere attentat. Tanti est inter eos cupiditatum cohibitio, conjugij fides, tanta probitasque, & quasi turturalis amor. Praeterea si oeconomiam spectes, quid araneis frugalius, laboriosius, vel mundius mundus ostentet? nam ne minimum filum disperdi, vel frustra pori permittunt, vicarijsque operis sese subleuant. Nam cum faemina texit, Mas venatur; si alterutri aegrotant, vnus ambo explet officia, ut paria fiant merita. Sic venatur etiam mulier interdum, & vir texit, si quando alter alterius indiget opera; nec tam expertes τῆς ἀλληλορικίας eos arbitremur, vt in tanto amore conjugij vicarias nolint pro necessitate subire operas & benevolentiam mutuis subinde officijs tueri.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
