# Insectorum theatrum 253-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 253. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/253-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/253-2

Edoardus Monimius eleganter descripsit, Heptam lib. 7. his verbis:
Ille domum venatum pascit, at ista
Maeonio graciles orditur tegmine telas.
ipsi
Stanniparus venter, vomifilus, lanifer
Palladiam cumulatque colum, calathosque ministrat.
Ipsius est fusum pondus; quod fila tranendo
Nectit & intorquet parili sub tegmine ducta
Illa suam à medijs orditur Daedala telam,
Et gracili tenues intendit stamine tractus.
Tela iugo iuncta est, stamen cecernit arundo,
Inseritur medium radijs subtegmen acutis,
Atque oram à centro pannum sibi staminat illum.
Peruia tela patet gemina de parte, feroci
Ne concussa Euro frangantur stamina, quoque
Musca volax tenui stretur sinuamine cassis
Reticuli primam vix muscula contigit oram.
Mas abit in telae centrum, ut discrimine parue
Vinciat ipse suo peregrinam casse volucrem.
Horum reticulorum tanta varietas, vt eorum artifex mille operum Dea non

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
