# Insectorum theatrum 253

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 253. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/253

Coniulllomi iam & nendi & texendi rationem à parentibus edocta (veluti apud nos etiam fieri consueuit,) telas orditur, tantique operis materiae vterus eius sufficit: siue ita corrupta stato tempore alui natura (ut Democrito placet;), siue est intus quaedam lanigera fertilitas, ut in Bombycibus. Aristoteles tamen materiem foris esse vult, veluti corticem, eam que nendo texendoque explicari: seu more eorum quae suis villis iaculantur, ut histrices. Vtcunque fuerit, ne tantilli fili iacturam faciunt, sed prouidentiâ Duce quaeque attentant. ριλοτεκνίαν ipsorum solus is recte dixerit, qui ipse prolis fouendae atque educandae viam tenuit. Etenim mutua incubatione oua conseruant, caloremque eorum suscitant & augent, & quamvis faetus trecentosaepe pariunt, omnes tamen ad laborem, parsimoniam, disciplinam, textrinam aequè assuefaciunt, parilique amore & animo complectuntur. Munditiem illarum saepe admiratus sum, quum vel macilentos & morbidos ad imam telam è specu descendere, atque aluum exonerare viderem, ne forte excrementorum sordibus aedes, vel textrina & tela inquinarentur. Atque haec de ciuilibus domesticisque virtutibus dici sufficiat. Nunc ad artem illam telariam veniamus. Palladi inventrici adeo infestam; superauit enim ea discipula magistram suam, & subtilitate operis anteiuit. Primum autem materiam illam lentam sequacem & glutinosam consideremus, quae nec siccitate, nec humore tenacitatem amit tit. Hanc ex vtero duci ex Plinio diximus; tamen quum & mares etiam texunt, ex podice potius proferri cum Bruero nostro charissimo, jure contenderim. Inexhausta item cum sit, infinitam hic Dei atque inexhaustam potentiam veneremur; nam corporeis illud aut physicis causi ascribere, dementiae proximum videtur. Qui vero aranei artificiosissimi creduntur, veluti Autumnales & Holci, filum ducunt omni pilo, vel bysso potius longè exilius, tenuius, levius, atque eâ (teste Aeliano) subtilitate, vt tota tela complicata vix vnum filum linteum, quamvis tenuissimum adaequet. Hos tam mares quam faeminas

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
