# Insectorum theatrum 256

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/256

Tertius nigrior videtur, dorso crucem gerens transversam, rectangularem albissimam, ideoque à quibusdam, Sanctus vocatur. E luporum hos esse genere conjicio, quia currunt cum saltu quodam, & voracitatem miram produnt, nihil enim incrastinam reponunt, sed omnes uno die praedas absumunt. Cinereum hujus generis vidit Gesnerus. Sunt praeterea aranei longipedes, inorCampestrem corpore ferè globoso & dinatae rudissimaeque telae artifices. fusco, graminicolam, ovisequum, Angli Shephera sive opilionem nominant, vel quia ovium consortio gaudet; vel quòd agros illis refertos pastores noxa & veneno carere (est enim & ipse tam intus quam extra sumptus, animal innoxium:) existimarunt. Sunt adhuc plures Araneorum species. Est enim Araneus quidam niger breviusculis pedibus, ovum sub ventre niveum secum portans, & celeriter currens; rupto ovo araneoli multi egrediuntur, qui cum matre ad pastum omnes unà procedunt; vesperi verò parentis dorso conscenso requiescunt. Hunc verrucis asdonec stipulae contactu araneolorum descensum perum credidit Pennius, plane viderat. In putridis quoque & cavis arboribus Aranei nigerrimi, magno corpore, pedibus brevissimis, cum Asellis & Iulis habitantes. Vidimus item (inquit Gesnerus) totos albos, compresso & latiusculo corpore, in flore Oreoselini, in rosis atque in gramine, pedes illis tenuissimis longissimi, os maculâ, latus verò utrunque rubicunda line à notatur. Venenatum credit, pene exaninem vidit, & vix oleo infuso liberaquia cercopithecum ejus ess tum. Novimus quoque oblongo corpore araneos & acuta cauda, ex atro ruffescentes, veluti etiam virides. Sunt & rubri duum generum. Vnum majus in terrae cavernis tantum nabitans, pectore miniato, pedibus ex rubro flavescentibus, cauda atque ventre ex fusco colore ad flavum nonnihil tendentibus. Aliud genus valde minutum, Reduvio ovili minus, intensè (veluti ex Cocco) rubens. Sex tantum pedes habet, ut monstrum Aranei referat: caput illi araneis simile, sed parvum valde. Intra terram habitat, rudissimam telam operans & indigestam; quandoque foris oberrat, & in praeda captanPlura Araneorum esse da magnam agilitatem monstrat. genera facilè concedimus, plurium item colorem: neque enim nostra fert omnia tellus, neque ipse Actorides, quamvis τανόποις dictus, vidit singula. Caetera gratior forte posteritas, & meliorenum eraverit. Nos interim de Araneis si non ad voluptatem, sane ad voluntatem diximus; neque enim plura voluimus, qui in his etiam scribendis strenuè sudavimus. Illud tantum notabimus, Omnes Retiarios, Telariosque araneos, cum aetate peritiam acquirere majorem, lanis inclusos Tinearum generationem augere, & senectutem quotannis saepius exuere. Quanto etiam latiores & strigosiores, tanto ingeniosiores in vitae muneribus reperiuntur. CAP. XV. De Generatione, Coitu, & usu Araneorum. OEnerari Araneos aliquot ex seminibus aërijs situ & corruptione

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
