Latin
258.1 to 258.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 258.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod per experientiam verum fuisse, scripsit Pennius. Tres Aranei viventes, oleo injecti, statim super ignem ferveant, oleum illud tepide auri dolenti instillatum valde conducit; vel succum araneorum cum rosarum succo exprime, &cum lana infunde. Marcellus Emp. Plinius eas aceto, vel oleo rosaceo macerari atque conteri, deinde in aurem mitti consulit, cum croco, &doloris sedationem certo recipit: idem quoque Dioscorides affirmat. Sostratus lib. περὶ δακίων scribit, Crancocalapten Aranei speciem) in oleo suffocatum, contra venena praesentaneo esse auxilio, uti Scholiastes Nicandri meminit. Sunt qui Araneum sinistra manucaptum, &tritum cum rosaceo, in aurem illius regionis infundunt, quâ dens delet, &prodesse asserit Plinius. Suis ipsorum morsibus impositi, imo intus quidem sumpti auxilio sunt. Quid referam albugines oculorum, infestissimum morbum? At is quam parvo negotio, nostri Aranei opere diluitur, si quis modo longissimos tenuissimosque pedes (praesertim ejus generis araneorum qui candidiores sunt) cum oleo conterat, eoque medicamine affectos oculos inungat. Plinius. Oculorum quoque fluorem (Graeci ἐπορὸν dicunt) Aranei domestici sanies &urina reprimit, cum rosaceo vel croci drachma instillata, aut per se lana apposita: quo noscatis nihil in eo tam sordidum, quod non secum aliquam ferat utilitatem. Ad uteri suffocationem Aetius ceratam ex Araneis umbilico applicavit, &plurimum contulisse scripto prodidit. Lienis dolorem tumoremque Araneis cedere, Plinius memorat; rationem non monstrat. Ait etiam, si quis Araneum cum filo descendentem ceperit, manuque cava contritum umbilico apposuerit, provocari alvum: si vero ascendentem ita adhibuerit, cohiberi. Scribit etiam Araneum aegro nesciente impositum, tertioque die solutum, furunculos curare. Dempto capite pedibusque, infricatus condylomata persanat. Idem. Suffitu Araneorum decidunt omnes pediculi, nec alij postea nascuntur. Adeps anserinus cum rosaceo &araneo mammis inunctus, eas à lactis coagulatione post partum custodit. Anonymus. Imo (nodosum illud divitum flagellum, atque medicorum ludibrium) Podagra, quam nulla ratione posse curari docti plerique statuunt; sola praesentia Aranei levamen sentit &curationem, si luna soleque unà exoculatis (id est, illâ, quâ non lucent hora) acceptus, pedibusque posterioribus multatus &cervina pelle inclusus, pedi alligetur dolenti, atque ibi aliquandiu manere permittatur. Quinetiam tutos fere (quod paucissimis pharmacis usu venit) à podagra chiragraque eos videmus, quorum aedes frequens Araneus colit, suisque auleis &peristromatis exornat; ô rarum naturae miraculum! ô miram contemptibilis bestialae virtutem!