# Insectorum theatrum 258.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 258.5 to 258.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/258.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/258.5

ô perbeatos divites si tam praesenti quidem bono uti fruique scirent! Antoninus Pius dicere solitus est, Sophisticas argutias similes esse araneorum telis, vt quae plurimum artificij atque ingenij, sed vtilitatis minimum haberent. Quoties autem per recens vulnus totus humani corporis cruor miserè fluxit? quem tamen, densiore paulo Aranei texto strictè alligato, inhibere in promptu fuisset, siquidem attentiores aliquantò essenus ad nostratia domesticaque remedia. Sed peregrinis & è longinquo petitis inhiamus, tanquam aut meliora sint, quae ex vltima vsque India magno negotio advehimus; aut salubriora, quae magna secum pretia ferunt. Sane nisi libido nos insana, veluti aestro percitos, per omnes terrae marisque tractus agitaret, ad sanguinem sistendum, ulcera curanda, saniem prohibendam, inflammationem arcendam, vulnera conglutinanda, pluris unam Aranei telam, quam Sarcocollam, Sandaracam, Bolum ex Armenia petitum, terram sigillo nobilem, samiam Argillam, Lemni denique lutum faceremus. Astringit enim, refrigerat, siccat, glutinat, & nihil putridum diu subesse permittit. Quâ de causa omnem è naribus Haemorrhagiam, (uti etiam haemorrhoidas & sanguinis ex dysenteria, menstruis, & venarum ubicunque anastomosi nimiam euacuationem) citissimè sanat, siue sola cum vino intùs forisque detur, siue cum lapide haematite, croco Martis, alijsque id genus commisceatur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
