# Insectorum theatrum 260

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/260

Cardanus visum ijs primus eripere voluit, ob corporis parvitatem; parum memor multa esse muscarum & culicum genera formicis minora, quae tamen & oculos & visum obtinuerunt. Sed si oculis capiuntur, quid lux ijs prodesset non video, & caeca nocte aequè atque interdiu elaborarent. Fateor equidem antennas ipsis loco baculi inservire ad viam tentandam, non quia cujusmodi sit via, non perspiciunt, sed quod mollitiem, duritiemque objectorum ijs tantum medijs explorant. Caput habent exiguum, sed caeliforme rotundum, cerebrosum, oculatum, ore item dentato, gutture non elingui & palato praeditum. Pectus illis quadratum, costis munitum, pulmonibus, vel vicarijs follibus donatum; quibus illa firmitudo & laxitas, ut nullis laboribus anhelosi spiritum semper ducant liberrimum. Ventri stomachus inest ad digerenda venena (serpentibus & bufonibus saepe vescuntur) non imbellis, atque uterum grandis calor & fertilitas quaedam grata commendat. Quid ego hic pedum celeritatem agilitatemque memorem, & aequalem incessum? quibus non solum equos gradarios vincunt (pro corporis analogia) sed etiam citissimis quadrigis praeferendae sunt. Colore per loci et generis differentiam variant. Nam & rubros habent Magni incolae, & Budemelitae albos agnoscunt. Europaei potissimum nigros viderunt & aureos, atque ex flavo nonnihil erubescentes. Hic vero breviculi, strigosiores, tenui collo, graciles, & infirmi corporis videntur: tamen & hi onus triplo corpore majus & ponderosius portant, atque etiam Indiani non contemnendae molis, magna carnium frusta auferunt atque absumunt Corpora vidisti; mores quos ante gerebant Nunc audi: parcum genus est, patiensque laboris Virg. 4. Aeneid. Quaesitique tenax, & quod quaesita reservet. Sane quoties Caij Iulij Caesaris profusionem, Caligulae luxum, Neronis prodigalitatem, nepotinas Apicij helluationes, & Heliogabali sumptus repeto magnificos; toties Formicae genium ingeniumque maximè laudo, atque hominum prudentiae facilè praefero. Vixerunt illi (sat scio) suavibus modis, atque uncta e patribus patrimonia, opulentas haereditates obtinuerunt. Tamen commenti novum balnearum usum, periculosissima genera ciborum, exquisitissima convivia, liburnicas de Cedro factas, gemmatas puppes, margaritarum potionem; unius anni curriculo tantum decoxerant, quantum toto vitae decursu, spolijs tributisque domi forisve habitis, extorserant. Habuit Licinius Crassus olim multa; quem ad incitas redactum, & occurrentium cachinnis exceptum, populus per ludibrium divitem vocarit. Atqui (proh deos!) inquit Comicus, Quàm miserum, isthoc est verbum, Habuisse tam olim multa, habere jam nihil? Quàm nobis Formicam imitari praestaret, quae collectas Autumno fruges hibernis commessationibus non prodigit, sed in futuros usus diurnumque alimentum providè conservat. Hinc fit, ut non arida unquam pauperie excrucietur, nec adversae fortunae undis jactetur, nec aere alieno obnoxia implicetur, nec ab alio animali, vel operam, vel vitae salutisve praesidia mutuetur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
