# Insectorum theatrum 263.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 263.5 to 263.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/263.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/263.5

Quum vero exclusis ovis Formiculae exierint, illicò ad laborem eas instruunt & diligentiam, operaeque impatientibus cibum denegant. Hinc videas cuique quandam dari provinciam: fortiores ungulis, ore, rostellis, terram egerere; egestam accumulare; cumulatam leviter (ut spongiosa fiat) stipulis inspargere: Sapientiores aedificant; minores in cuniculis versantur; peritiores maeandros, labyrinthos, concamerataque cubilia efformant. Si quem otio languentem viderint, non solum fame maceratum aedibus ceu spurium exigunt: sed etiam pro foribus ductum factâ omnium ordinum corona, capite mulctant, ut filiolis documento esse possit, ne pigritiae in posterum & mollitiei nimiae animum appellant. Coitum diebus labori & quaerendis frugibus convenientibus omittunt, hye meque potissimum, (quando nec seritur, nec metitur) propagationi student. Intùs autem plerunque veneri dare operam modestia illas induxit, ut apum genus; quo tempore faeminas charè habent, suisque complexibus gravidas factas perdiligunt. Vitra omnia id curant (ô mirabilem ριλοποκνίαν!) ne quid proli ad corporis alimoniam, vel ad mentis doctrinam desit. De Formicarum fortitudine Solus ambigere is potest, qui nec vidit ipsarum pugnas, nec natam. de ijs famam accepit.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
