Latin
264.5 to 264.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 264.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqua minorum pars mediaque acies, non animos propterea ponere, aut loco cedere voluerunt; sed concenturiatis spiritibus ultionem tentant, pertinaciusque instantes, atque aciem acie prementes, majori quam antea numero arborem conscenderunt, hostesque a tergo, à latere, &a fronte undique pungentes, manus herbamque dare vi coegerunt. Magnae majoribus vires ad victoriam valuissent, nisi minorum praevaluisset numerus, unamque viginti simul essent adortae. Haec acta sunt Eugenio 4. Pontificis cathedram occupante, spectante Nicolao Pistoriense juris consultissimo viro, omnemque pugnam bona &sincera fide narrante. Tale quid Olaus Magnus recenset Vpsaliae &Holmiae contigisse, antequam barbarus; &immanis ille Tyrannus Christiernus Secundus à Sueciae incolis è Gothorum Suevorumque regionibus fuit expulsus. Quo in praelio illud non omittendum; Minores post adeptam victoriam suorum cadavera inhumasse, relictis hostibus &ad corvos parosque expositis. Martis item in aream Campanile elegerant altissimum, acsi Tyrannorum prodigium ejusque Satellites, ad sui fati ἀποκάλυψιν poenaeque imminentis contemplationem, clara voce vocarent atque attraherent. Elephantos atque Vrsos laedunt, sed non nisi ab illis prius laesae; Serpentes &Dracones in rabiem agunt &affligunt, sed vel quia laborantibus iter impediunt viamque obstruunt, vel quod cavernis turribusque suis venenatum halitum inspirant. Cicadas gliresque summo prosequuntur odio: illas quia cantando aestatem conterunt, hos quia dormiendo hyemem perdunt, pariter enim &male occupatos &desides respub. bene constituta punit, otiososque civitate ejicere solent Spartani. Longam vivunt aetatem imò mortalitatem vix gustarent, nisi ab avibus immaturae abriperentur, pluvijsque &inundationibus aquarum suffocarentur.