Latin
266.1 to 266.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 266.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Melius illi quidem, meo judicio, qui Formicam observant, atque ex ejus moribus, labore, industriâ, quiete, studio, divinant. Midam legimus omnium facile regum ditissimum: cui jam adhuc puero dormienti formicae in os triticum congesserunt, vaticinatae proculdubio, eum Formicina prudentiâ praeditum, eas frugalitate &labore opes conquisiturum: ut aureus Fortunae pullus et Bonae Deae alumnus diceretur. Aelianus. Quum etiam Tiberij Caesaris Serpentem in delicijs habitum, adhuc viventem corroderent atque absumerent, nonne eum satis commonuerunt, caveret sibi à multitudine, à qua postea misere interfectus animam reliquit? Suetonius. Animam vero nostram instruunt virtutis &laboris exemplo, tum quod parsimoniam inculcant &perseverantiam, tum quod perpetuam servent in opulentia &inviolatam amicitiam. Nam licet eâ tempestate homo homini Lupus, &cum abundantia habendi plura cupiditas (πλεονεξίαν vocant Graeci) accrescat, tamen ἐν τοῖς κακοῖς αγαθοῖστε, μύρμακι μύρμαξ φίλος, ut Comicus loquitur, neque unquam nisi fame ingenti digladiantur. Avaritiam illis impingit Horatius, quod semper augent acervum; verùm, cum in commune bonum id faciant, convitium istud illius, non illarum vitium merito censebitur. At Serpentes comedunt, &venenis quandoque vivunt: fateor, &fortè Theriacae loco utuntur: an propterea non laudandae Formicae? imo etiam ut Ciconiae, publicis fisci sumptibus insuper alendae, ne dicam, cum Ichneumone colendae sunt. In Isthmo Formicas Soli immolabant Sacerdotes, vel quia pulcherrimo Deo (sic enim habebatur) pulcherrimam hostiam, vel prudentissimo (quippe omnia novit prudentissimam dare oportuit. Verùm infestae (inquies) sunt vitibus, fraxinellis stolonibus, &teneris permultis plantis; dicunturque à Plinio, Pestes arborum. Imo meliùs &rectius Gellio, Vindices &Iudices Otiosorum: evocaut nos enim hoc pacto è lustris &popinis ad hortos agrosque diligentiùs colendos, ut exerceant ingenij vires, atque ad rem attentiores, quantùm aequum est, reddant. Exi enim, Otij mancipium, atque calidam calce gravidam pauculam aspergito &metibi, nisi &Formicas illinc omnes longe abegeris, &novos vegetioresque spiritus plantis infuderis. Origanum, sulphur, assa, nitrum, cochleae, lupini, laser, cucumer sylvestris, fel taurinum; cocta, projecta, suffita, illata: varia denique instrumenta in procinctu sunt sedulo &diligenti, quibus hanc citissimè pestem hortis exigas, &fructus copiam, industriae tuae magnum vectigal, jure expectes. Quaecunque denique vespas &crabrones arcere supra notavimus, ea tibi dederint remedium, &formicas una operâ interiment.