# Insectorum theatrum 267.5-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 267.5 to 267.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/267.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/267.5

Alij vitreo vase in oleo macerant, idque in igne concoctum auribus infundunt. Si retenta urina Hydropem peperit, viginti formicas cum totidem earum ovis ex vino albo bibas, & salutem invenies. Ad urinam quoque interceptam, ova illarum distillata plurimum conferunt. Leo: Faventinus. Formae curans puella, certum cupis experimentum, quo superciliorum arcus denigres? ova Formicarum cum muscis trita id praestant, votique te compotem efficient. Sunt item, quibus per aetatem vel morbum (utor Poetae verbis vapulat peculium, & libertatem penis amiserunt, ut mariti officio si velint, haud possint fungi. His authores quidam oleum Sesaminum cum formicis contritis mixtum, & insolatum, commendant; si virga & testiculi eo fuerini inuncti: huic oleo addunt nonnulli Euphorbij scrup. j. piperis, sem. rutae, a na 3j. Sinapeos oss. ac iterum Soli exponunt. Rhasis. Arnoldus Formicas nigras hoc in casu laudat oleo Sambucino maceratas. Nicolaus cum radicibus latyrij miscet, & aquam inde destillatam je uno alij propinant. Gesnerus in Evonymo Aquam eò conferentem describit. Accipe (inquit) ollam melle intus obductam, & ad medias Fornicis plenam: tunc adjice piperis longi, nucis moschatae, cardamomi, pyrethri, ana p. j. butyri. qus. per 14. dies macerentur fimo equino, tum in balneo destillentur, & jejuno parum quotidie bibendum exhibe. Oleo formicarum alij (inquit Morula) Symphytum addunt: alij Boracem, vel radicem imperatoriae, cum vino laudant, quando impotens dormitum vadit; atque hoc pacto viris ἀτονίαν, mulioribus sterilitatem tolli affirmant. Verùm equidem miror Formicarum hac in parte potentiam, quum 4.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
