# Insectorum theatrum 268.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 268.5 to 268.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/268.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/268.5

Et profecto cum in his foeminis, eadem naturae dignitas & vis adsit, quae in masculis conspicitur, nescio equidem cur eos suae sortis uxorumque distaedeat, quum (demptis alis) animi & corporis item dotibus conspirent. Harum nomen, formam, figuram, mores, virtutes usus. libro primo (quo de viris ipsarum aligeris multa disputabantur) abundè diximus; & quamvis Impennibus hic debetur tractatus, nolui tamen artis nomine faeminas à viris sejungere, quas (à primo usque saeculo) naturalis conjunxit amor. Anthreni Iconem vobis offero, quem Graeci etiam ἀνθρῆνον ἀπτιον vocarunt Alij Crabronem esse reptilem conjiciunt. Alij speciem illam Phalangij, quae à Plinio pennis tantùm differre à Crabrone dicitur. Rostrum illi aduncum & forcipatum, vultusque erecius. Noctuam illam cornutam (qualem in Belgio vidimus) plenè exprimit; oculos habet piceos, pectus hirsutum valde & fulvidum; pedes ortu flavi, deinde fusci: octo incisuris ex rubro flavescentibus constat reliquum corpus, quas maculae in dorso coracinae valde ornant. A summo rostro, antennae siue cornua emergunt flava, hirsuta, flexibilia, tamen tactu nonnihil dura.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
