# Insectorum theatrum 270.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 270.1 to 270.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/270.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/270.1

Pyrigoni in flammis, Oripae in congelatissimis nivibus generatio id satis stabilire possit: quae me ratio induxit, ut lapidum verminationi citiùs ascriberem. Quinetiam molitores dum lapides suos versatiles usu nimio laevigatos stilo excavant, Vermes ibidem natos saepe reperiunt, ut Pennij frater testatus est. Retuli tmihi Foelix Platerus, dignissimus Medicorum Basiliensium Antistes, se in centro magni lapidis serra divisi, vivum Bufonem à natura inditum reperisse: quale quid optimus ille Zuingerus de Scorpio meminit. Quae sane horridiora visa fuissent & longissima à fide, nisi idem in lapidicina Guilielmi Caui Leicestrinensis nobilis contigisse scirem. Nec sane Philosophia & ratio huic adversatur opinioni, quum terrae omnium parenti omnigenus calor, omnigenus humor, spiritus item insit omnigenus, & ferè omnium (utor Archiatri verbo) plena esse omnia videntur. Neque sanè video cur magis in animalibus lapides, quàm in lapidibus animalia nasci queant: atque ut nobis metallicos spiritus facile tribuo, ita illis animales concedere, salvâ veritatis lege, non timeo. Habent enim & illi invisibiles & tacitos meatus, nervos, venas, & sinus: quibus alienum humorem, aliena semina, & peregrinos spiritus vel attrahunt, vel saltem vi illatos admittunt. Memorant quidam medullam spinae humanae putrefactam, serpentem longe venenatissimum producere. Ex cineribus vermium vermes renasci author Cardanus: Scorpios ex ocymo inter parietes sepulto, praeter Plinium multi referunt scriptores. Lapides in aëre genitos nemo non videt: imo vitulos, sanguinem, & saxa depluisse, Bonus Ferrariensis repetere non erubescit. Quae licet asperiora videntur quàm ut aemulentur veritatem; tamen neque temerè audeo negare, neque nostram de lapidaribus vermiculis sententiam unquam imminuent. Cujus rei ratio si tam altè posita videatur, ut nihil sit aequè difficile atque eam indagando pervestigare: cogitetis veritatem tam altis quoque tenebris esse reconditam, ut vix seris tandem annis prodiderit; nec unquam in his rerum generationibus (quarum solus sibi Deus est conscius) nisi per conjecturas, similitudines, proportiones, collationes, observationes, semetipsam ostendat. Ludit enim hic Deus, ut nos ludat homunciones, strabis oculis non creatricem duntaxat officinam intueri ausos, sed etiam rationem operum anquirere, rimari, tentare, imo quidem imitari neutiquam veritos.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
