# Insectorum theatrum 270.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 270.5 to 270.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/270.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/270.5

Vtinam vel Salmonis fato, vel Salomonis consilio admoniti, ad sobrietarem sapere disceremus: illa enim ad cognitionem rerum via est unica, & sola omnium (quod sciam) salutaris. CAP. XIX. De Vermibus vegetabilium hexapodis, & primum de Arboreis. GEgetabilium Vermes sunt vel arborei, vel Fruticarij, vel legumiArborei, quidam lignum, 5πι narij, vel frumentarij, vel Herbarij. quidam corticem, nonnulli folia, flores & fructus exedunt, de quiCbus ordine dicemus. Ligniperdes, sive ξυλορθορνι, multi deprehenduntur; nam qui in virentibus crescentibusque truncis innascuntur, & qui in aridis & in exuccis, Enxyla; qui in solidis & siccis, Thripes; qui in lignis calidioribus, Termites; qui in caesa materia, Coßi: qui in navium tabulis, propriè Teredines dicuntur. Αnκις forte ἀπὸ τοῦ δέλην nomen sumpserunt, mordent enim & mandunt vivas arbores, adeo ut saepe ad earum radices magna pulueris vis, quasi serratione facta, conspiciatur: Caput huic deforme; varium, tegmine coopertum, quod exercete & contrahere pro libitu potest.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
