Latin
CAP. XVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 271
Unproofread scanNot analysed yet
Pedes habet in posteriore parte caudam versus, sicut Cossi in pectore; reliquum corpus tunica arenosa tegitur, quasi putamine; quâ exuti moriuntur, ut cochleae testis nudatae. Tempore à natura constituto, in thecam aureliae similem obdurescunt, sed quae bestiola pennata inde provenit, nondum animadvertimus. Cosso longe major ob nimiam edacitatem, &minus delicatus. Pici martij, aliaeque lignipetae aves, rostro virentes arbores percutiunt, &sono concavitates investigantes, eo loci perforant &pertundunt, donec ad mordellas istas pervenerint, ipsasque deglutiverint. Valde enim delectantur hoc cibi genere, ejusque gratia integros aliquot dies in perfodienda arbore insumunt. Ἐγξυλον in ligno surdo reperitur, &pumicoso, quod ne baculo quidem percussum sonum edi: cerastae Theophrasti, &pityocampae Medicorum valde cognatus, nisi quod tres tantum utrinque pedes consecutus sit. Virosum illi &pertinacem odorem, &vim valde septicam tribuit Gesnerus. et a terendo dicti videntur, vulgares satis vermiculi ac frequentes, parvi, corpusculis albidis, capitibus nigricantibus vel ex rubro infuscatis, pedibus sex juxta collum tenuissimis, exilibus, &cum rubedine non magna nigricantibus; vermiculo avellanae nucis structurâ corporis persimiles, sed medio minores atque breviores; nigra ligna non amant, sed albicantibus duntaxat (qualia sunt Alburni, Coryli, Betulae, Cinamomi, Platani) innascuntur: quae jam arida solidaque perterebrant, &absorptâ humiditate cariem inferunt. Omitto hic Plinij, Hesichij, Theophrasti, Plutarchi de Thripis significatione altercationes; quorum alij tam rarò, alij tam indiligenter verborum proprietatem observant, ut in eo describendo obscuri; vel potius nulli videantur. Antiqui lignis ὑπο θριπῶν sulcatis, &Lacones inprimis (teste Hesichio) pro sigillis utebantur; unde Lucianus in Lexiph. ουλάττο δὲ ἀυτὰς ὑπο σφραγέσι θριπεδιστάταις. Vermiculari quippe processu varias characterum herbarum, animaliumque formas exculpunt, &divinam illam Phidiae, Praxitelis, Myrmecidis, Bupali, Sophronisci, Anthermi, Glyphicam fere superant. Dactyliographi cujusdam Galenus meminit, lib. 17. de usu part. cap. 1. qui in annuli cujusdam pala Phaetonta cum curru equisque praecipitatum, graphicè per omnia repraesentavit, non sine magna artis admiratione. Verùm Thrips neque stylo neque ferro instructus, molli admodum dente, signa solidissima effingit &miras quandoque rerum omnium imagines, solâ naturâ duce efformat. Vbi ligna Solis nimio calore torrefacta fuerint, vermem quidem procreant &nutriunt, Termitem; qui (Servio authore) ex ipsa medulla genitus, matrem tantum absumit, osseamque &corticeam substantiam non attingit. Ingratum sane animalculum, tantoque alijs vermibus deterius, quanto cordi arborum &vitali ipsi fonti perniciosius; vivunt enim aliquando cute &ossibus spoliatae: atqui medulla absorpta, statim pereunt, nec mederi tanto valet vulneri natura. Corporis effigie Cossos referunt; sunt autem minores multo, &non parum molliores. Coßi nomen a Ris Graeco vocabulo fortè deductum est, quasi ligni Curculionem dicere velis; ἐὶ γὰρ Κι Τωόριον ἐν τὰς ξύλοις ὥσπερ καὶ τῷ στῳ γινόμενον: inquit Philosophus. Ab Anglis Timbermormes appellantur quoniam non nisi caesae materiae plerunque insunt, &ad aedificandum destinatae. Rugosi admodum sunt corporis, unde &consules quidam Romani Cossi vocabantur. Majores Cossi ferè Hitres in putridis arborum trincis reperti fuerunt. Hunc inveni iuxta radicem malvae arborescentis.