Latin
CAP. XVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 273-2
Unproofread scanNot analysed yet
Magnis hi pręsertim nocent arboribus, nempe Quercui, pyris, malis, castaneis, gle neis, larici, Iuglandibus, fagis, mespilis, ulmis &latifolijs Salicibus: in quibus immature caesis &plantatis, pinguedo quaedam mollis &mala oritur albumen &alburnum ialtuarijs dictum) omnium Teredinum seges &fomentum. Quò sicciores, amariores, oleosiores, atque duriores sunt arbores, eò magis a Teredine liberae creduntur: tamen aliquando cupresso, juglandi, Guajaco, &Tilię, Ebeno etiam ipsi, vim facit. Modus autem generationis ipsorum in lignis hujusmodi est.