Latin
274.5 to 274.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 274.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vermiculus in Esculo arbore (Galbus à Suetonio dictus) mirae est exilitatis, unde qui primus Sulpitiorum Galbae cognomen tulit, à summa gracilitate ita vocatus est. Carabum Platanus producit, (testibus Hesichio &Aristotele) vermem cancris marinis similem, sed sex tantum pedibus donatum. λαξ Hesichij hoc modo noscitur: (Theophrasto authore;) ligni Cinamomi ramulos binum digitorum longitudine abscindunt, recentesque bovinis tergoribus insuunt; tum exinde lignis putrescentibus vermiculos nasci aiunt, qui lignum corrodunt, corticem nullatenus tangunt ob acrimoniam: lignum hoc in aedibus Pennij visum est, a vermiculo erosum quod cinerei fuit coloris; non valde durum, insipidum prorsus, &inodorum, contra quam Lusitani aliquot mercatores, &medicastri simplicium ignari, affirmant. Raucae vermes Quercus radici innascuntur, ijsque nocent. Olea (inquit Plinius) male ponitur, ubi quercus effossa fuerat: nam relicti in quercus, radicibus Raucae vermes, ad oleae radices transeunt, atque eas infestant. Ioannes de Choul, idem asserit. Corticarij vermes, pauci à veteribus numerantur, praeter Scolopendras Iulos &Scorpiunculares illas Tineas, quarum naturam capite de Scorpijs expressimus.