Latin
CAP. XVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 281
Unproofread scanNot analysed yet
Paulo post horrea ipsius frugum plenissima, Curculionibus ita erant exhausta, ut ne unum quidem tritici nordeive granum integrum superesset: juxta illud Salomonis dictum, Qui comprimi triticum execrabitur eum populus, benedictio autem incumbit capiti venundantis. Sic etiam Deus, ut pigrum patrem familias foris evocet, in ipsius hortum &agros tineam immittit atque vermem; tum ut illi desidiam hoc pacto excutiat, tum ut praesidia remediaque oblata in usum revocet, qualia à Majoribus plurima traduntur. Caeterum cum ea Cato, Vitruvius, Plinius, Palladius, Theophrastus, Columella, Varro, Virgilius, multique rei rusticae principes abundè expresserint, nos hic gustum eorum tantum praebemus, quorum illi atque alij plenum haustum. Ne ligna à vermibus exedantur, serantur novilunio, atque interlunio caedantur. Cedria quoque ungantur, &amurca saepius madefiant: serventur etiam ejusmodi in tecto, ubique neque solis nimio calori, nec imbrium violentiae exponantur. Ne arbores vermiculationem patiantur, earum radices ante primam plantationem illinantur, &postea cum humana urina &aceti fortissimi parte tertia humectentur. Quidam Scyllam cum lupinis diu macerant, ac loca vermiculantia irrorant, vel spongia