Latin
282
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 282
Unproofread scanNot analysed yet
Nec desunt qui amuream, halecum garum, &Conizae decoctum solo affundunt. Strabo Chalcidicam admiscet; alij saepius ventilando frumentum à Curculionibus integrum servari asserunt: Sed hoc Columella verum esse pernegat. Cato lib. De re rustica, lutum cum amurca factum commendat, atque eo granarium loricari consulit. Eodem fere modo Varro utitur, sed laudat etiam argillam ex amurca, acere, &frumento mixtam. Angli nostri varijs eos modis fallunt atque disperdunt. Quidam in medio acervo ollas cupreas aquâ calidâ semiplenas sic collocant, ut frumentum fere suprema earum labra attingat: hoc enim pacto curculiones capi vel arceri autumant. Quidam sacco magno formicas cum Myrmecio sua tota includunt, ac in angulo granarij postea effundunt: decem deinde dierum spacio formicae curculiones omnes interficiunt, quibus consumptis, cubilia repetentes auferunt &exportant. Solent etiam Gallinarum pullos parvos ibidem emittere, qui citò curculiones omnes depascuntur. Nonnulli salsuginem alliatam aspergunt, vel lupulum salictarium, sambuci flores, absinthium, rutam, nigellae semen, mentastrum, juglandis folia, Satureiam, lavendulam, abrotanum, psyllium, anagyriden, aceto scillitico incocta: Naporum semine (dulcediuis gratia) mire delectantur: adeo ut prae eo frumentum deserant, atque ejus esu distenti medij crepent. Haec utcunque alijs πάρεργα videbuntur tamen medicis &Philosophis convenire probat Hippocrates (epistola ad Cratevam,) non solum in describendis, colligendis, reponendis, utendisque simplicibus artem tenere, sed etiam in praeservandis, praeparandis, ac ab insito vel illato veneno putredineque &verme perpurgandis. CAP. XXII. De Animalium vermibus hexapodis, &primùm de pediculis hominum. Vùm homini inter animantia Imperium &monarchiam Deus dederit, ab ipso hic principium ducemus, primo aetatis tempore dum integer vitae scelerisque purus degeret, putredini &corruptioni nulli obnoxio; at vero ubi plani illius improbissimi artibus seductus, parem cum Deo scientiam superbè affectaret, humiliavit eum Deus varijs morbis, vermibusque &lumbricis; imo quidem pediculis, syronibus, tineis, termitibus, minutissimisque lendibus &acaris subjecit: Norunt Acastus, Alemaeon, Phericides, Pharo Aegyptiorum Rex, Cassander Antipatri filius, Democratus, Calisthenes, Olynthius, Scylla dictator, atque illud Eloquentiae flumen Herodes, rem ita habere atque scribo; qui morbo pediculari contabescentes; medicamentis &balneis frustra adhibitis, misere interierunt. Quinetiam Platonem altiùs forte quàm par est, &cum aliorum fastidio sapientem, hoc vilissimo morbo sublatum quidam scribunt; unde proverbium natum, Pediculi Platonis. Taceo Henricum secundum tyrannum crudelissimum, &Theodorum Arrianismi propugnatorem, Vandalorum Reges: mitto Arnulphum Imperatorem, mollissimum cinaedum: Maximum Caesarem, turpissimum moechum, qui etiam à pediculis consumpti, vel minimum &contemptissimum animalculum satis virium (deo jubente) habere satis senserant, in peccatoribus perdendis; &(cum Pharaone) etiam hic Dei digitum agnoscere erant coacti. ediculum Hebraei Kisim, &Chinnam. Graeci εθείρα, βραῦλαν, νίρνον, καρναν, τάθρα16 17120. Itali Pidocchio. Hispani Piecio. Galli Pol. Germani Luß.