# Insectorum theatrum 283.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 283.1 to 283.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/283.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/283.1

Angli Lowse appellant. Latinis Pes dicitur, ut ex Plauto legimus in Curcul. Perinde estis genus leoninum, atque muscae culices, pedesque, pulicesque: odio, malo, & molestiae omnibus, bono autem usui estis nulli. Et Livius, Gladiolo pulicesne, an Cimices, an pedes, responde. Et Lucilius, ubi me videt, caput scabit, pedes legit, inquit Festus. Foedum sane animal, & cauponis, castrisque magis notus, quam gratus hospes. Vilitatem ejus Achilles Iliad. 1. exprimit his verbis; πω δέμιν ἐγκαρις ἄισω; non pluris cum facio atque pediculum, quale apud Anglos de pauperrimo natum proverbium, Pediculo non valet. Sunt autem qui homines infestant, vel mansueti vel feri: illos Anglice Lyse, hos ex Cancri forma, quam referunt, Crab-lyse dicimus: Boreales Angli Pert-lowse, id est, petulantem pediculum, utrumque genus, certissimum miseriae symbolum, & incvitabile quandoque Dei flagellum. Mansueti ex sanguine corrupto geniti, minores atque rubentes conspiciuntur, ex phlegmate albicantes, ex melancholia & adustis humoribus nigricantes: e mixtis varij, ut Petrus Gregorius, lib. 33. notavit. Inter digitos leviter fricati quadranguli videntur, & pulicibus paulo duriores, unde etiam in tenebris facile de utroque capto discrimen haberi possit. In capite nati majores, longiores, nigriores & velociores videntur; in reliquo corpore magis obesuli, ventriosi, tardi, obscure albidi, & nigricantibus liris insigniti. Sunt qui alatos pediculos mense Maio se vidisse constanter asserunt, ijsdemque Acridophagos, Libyae populum (ex largiore locustarum esu) ubi quadragesimum annum excesserint, interire, Diodorus siculus 4. Antiquitatum libro disertè affirmat. Agatharcides hujusmodi pediculorum meminit, sed κροτοῖον ὁμοιός facit, id est, Ricinis similes. Feri mentum praecipuè palpebrasque, & densiùs vestitam pubem, nec non inguina & axillas occupant, compressiore corpore, sed acutiore rostro, magisque atque reliqui mordentes & minus titilllantes. Ricini enim modo rostro altè penetrant in cutem, adeò ut vix cum capitis jacturâ possint avelli, rarò item vagantur, sed diro satis morsu sibi locum excavant, ibique consident affixi. Latinis quibusdam Cicci, alijs ricini humani, alijs vulturini pediculi dicuntur. Aristoteles σθεῖτα ἄγειοι appellat, hist. anim. lib. 5. cap. 31. duriorem mansueto, quodque difficiliùs a loco quem mordet removetur. Galli nostri (inquit Ioubertus) Morpiones & Pattas, Germani F eultzleuß vocant.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
