# Insectorum theatrum 284.5-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 284.5 to 284.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/284.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/284.5

Caeterum quum in deploratè tabidis, quibus humorum acrimonia vel pilorum exest radices, diffluere saepenumero pediculos animadverterimus, quidni ex acribus item humoribus (pace illorum senserim) initium capiant atque deducant? Scaliger pediculos ex putridis humoribus non oriri, ex eo probare tentat; quod herbae e semine sine putrefactione excrescunt: alterari siquidem principium sentit, corrumpi autem non credit. Sed cum venia dixerim, aut Scaligerum aut Apostolum falli necesse est. Sic enim Paulus, 1. Cor. 15. οὐ δ πειρὲς οὐ ζυοποιεῖται, ἐὰν μὴ ἀποθάτη. Non viviscit (inquit) nisi mortuum fuerit. Si autem mors corruptio dicenda sit, ut Philosophi statuunt, sanè fraudi sibi fuit Scaligeri opinio, & (salvis amicitiae legibus) à nobis non immeritò rejecta. Atqui ex thymo epithymum, ex arboribus nonnullis viscum oritur, etiam sanis & putredini nondum subjectis. Verum respondeo, magis differre pediculos ab eo (unde oriuntur) principio, quam thymum ab epithymo, arbores à visco. Sunt haec enim ejusdem generis, & quasi ex materiae utilis abundantia protruduntur, atque medulla ipsa arboris viscum nutritur. Constat autem, pediculos sanis in corporibus non omnino, vel admodum raro nasci; contra, copiam eorum adesse cachecticis, Tabidis, purulentis, ichorosis & quibus non adeps solum & sanguis, sed caro item & cutis fuerit corripta. Sudant persaepe sani homines, sed pediculis carent, neque enim ex omni sudore gignum tur, sed ex putrido, eoque amaritudinis experre: ubi vero amarescere inceperit, (ut in moribundis, atque ictericis videmus) stationem deserunt, & ex corpore in pulvinaria subdita se conferunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
