# Insectorum theatrum 288-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/288-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/288-2

CAP. XXIII. De Pediculis Brutorum & Plantarum On Solum in homines ob Protoplasti scelus, sed in Bruta item serpsit haec lues. Verùm ut inter illos pueri magis quàm juvenes, viri quàm faeminae, aegroti quàm sani, inculti quàm mundi pediculis abundant; ita etiam inter animalia reliqua se habet. Solus Asinus ab hoc morbo immunis perhibetur, non quia Christus in eo equitavit (ut Stulti somniant;) sed quia rarenter sudat ob tardum motum; vel Antipathia quadam peculiari fuerit ab Altissimo donatus. Leo, magnanimum sane animal, & Brutorum princeps; tamen à pediculis palpebras infestantibus adeo affligitur, ut unguibus, & scalpturâ nihil proficientibus, in rabiem saepe agatur, si Plinio credendum sit. Equi, generosissimi illius quadrupedis, quis non pediculos vidit, & lendes rubentibus capitibus, reliquo corpore obscurius albicante conspicuos? Boum & vitulorum nigri sunt, & in macris magni multique, pediculis porcorum fere similes, sed breviores, & paulo crassiores, Porcorum pediculi forma illis respondent; sunt autem adeo grandes & duri, ut vix digitis interimantur. Hi Vrij ab urendo dicuntur, ut Albertus libro. 4. Caput. 205. testatus est. Canes quamvis rariùs, aliquando tamen pediculantur. Sunt autem eorum pediculi parvi, lentiginosi, capite albicante, reliquo corpore ex caerulo livente vel nigricante, ut in Canibus Melitae is primum vidi. Pediculi ovium minuti valde, quibus capita rubent, corpora candicant. Caprini ab his parum differunt. Cervus ubi cornua abjicere intentarit, insigni palpebrarum pruritu angitur, à pediculis capiti concoloribus exorto. Olorum, Gallinarum, Anserum, Columbarum, Coturnicum, Phasianorum, Perdicum & accipitrum, aliarumque avium pediculi, cui non ex Gesneri de Avibus historia propriaque experientia noti sunt? Satis item omnium Brutorum pediculationis curas Palladius, Columella, Paxanus, Varro, alijque veterinariae Principes ostenderunt; adeo ut nec nobis ijs insistere gloriosum, nec vobis fructuosum fuerit. Quid Avicenna lib. 4. fen. 6. tract. 5. per pediculum vulturis sibi voluerit, equidem conjicere nequeo, & hic Oedipi alicuius operam valde imploro. Scarabeos pilularios à pediculis proprijs occidi, supra lib. primo meminimus. Salmones item pisces, macilentiores praesertim, sub branchijs saepenumero pediculis scatentes vidit Plinius. Reperiuntur item in plantis, nempe Abrotano, Absinthio, Nymphae floriribus, & potissimum in Aquilegiae folijs, mense Iunio, ob singularem (ut inquit Gesnerus) ejus dulcedinem. Pediculares autem plantas nonnullas dici. legimus, vel quia ijs adversantur, ut staphis; vel quia generant pediculos, ut Fistularia Dodonaei; vel quia scatent pediculis, ut Aquilegia; vel ob summam vilitatem, ut prum majusculi fructus, quos pedicularios inde dictos Ruellius testatur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
